De causa formationis corporis christi.
Cum autem corporis humani formatio naturaliter sit ex virili semine, quocumque alio modo corpus christi formatum fuerit, supra naturam fuit talis formatio. Solus autem deus institutor naturae est, qui supernaturaliter in rebus naturalibus operatur, ut supra dictum est.
Unde relinquitur quod solus deus illud corpus miraculose formavit ex materia humanae naturae. Sed cum omnis dei operatio in creatura sit tribus personis communis, tamen per quandam convenientiam formatio corporis christi attribuitur spiritui sancto: est enim spiritus sanctus amor patris et filii, quo se invicem et nos diligunt. Deus autem, ut apostolus ad ephesios II dicit, propter nimiam caritatem suam qua dilexit nos, filium suum incarnari constituit. Convenienter igitur carnis formatio spiritui sancto attribuitur.
Item. Spiritus sanctus omnium gratiarum est auctor, cum sit primum in quo omnia dona gratis donantur. Hoc autem fuit superabundantis gratiae ut humana natura in unitatem divinae personae assumeretur, ut ex supradictis patet.
Ad demonstrandum igitur huiusmodi gratiam formatio corporis christi spiritui sancto attribuitur.
Convenienter etiam hoc dicitur secundum similitudinem humani verbi et spiritus. Verbum enim humanum in corde existens, similitudinem gerit aeterni verbi secundum quod existit in patre. Sicut autem humanum verbum vocem assumit, ut sensibiliter hominibus innotescat, ita et verbum dei carnem assumpsit, ut visibiliter hominibus appareret. Vox autem humana per hominis spiritum formatur. Unde et caro verbi dei per spiritum verbi formari debuit.