PROOEMIUM BEATI LUCAE IN EVANGELIUM SUUM.
Ecce opportunitas ex opere. Et sequitur, ponens opportunitatem ex tempore dicens :
Sequitur de loci opportunitate, cum dicit :
Sequitur congratulationis modus, cum dicit :
Sequitur de sanctitatis istius Praecursoris progressu.
Sequitur de effectu cum dicit:
Et ideo sequitur signum duplex, naturae, et gratiae.
Sequitur de missi obedientia :
His igitur de causis baptizari voluit Dominus. Sequitur :
Sequitur de auctoritate, cum dicit : Evangelizare, etc.
Dicit igitur tangendo tria : discubitum, ordinem discumbentium, et numerum satiatorum.
Dicit igitur de primo : Sint lumbi vestri praecincti.
Et hoc est quod sequitur tertium :
Dicit igitur : Et ait illi dominus ejus, benigne suscipiens eum :
Dicit igitur : Ducebantur autem, cum amara necessitate tracti. Thren. v,
Dicit igitur de primo : Jesus autem, omnia haec mala et vituperia perpessus, dicebat,
ENARRATIO.
" Et factum est in una dierum, docente illo populum in templo et evangelizante, convenerunt Principes sacerdotum, et Scribae cum senioribus,
Et aiunt dicentes ad illum : Die nobis, in qua potestate haec facis? aut quis est qui dedit tibi hanc potestatem ? "
Tangit reprobationem Judaeorum per verbi demonstrationem.
Dividitur autem in duo capitula istius ultimae doctrinae : in quorum primo parabolice ostendit Judaicae perfidiae et nequitiae reprobationem: insecundo autem, finalem abjectionem et destructionem.
In priori autem capitulo duae sunt partes : in quarum prima per parabolam, reprobationem perfidiae eorum demonstrat : et in secunda, machinationes eorum contra se factas denudat.
Prima harum (quae continet reprobationis parabolam) duo continet : in quorum primo parabolam inducit : in secundo, judicium justum ab ipsis quaerit.
In priori autem partium duo dicuntur, scilicet, malitiosa a Principibus sacerdolum suae potestatis investigatio, et inlerrogalionis illius per aliam inlerrogationem a Domino factam elisio.
In priori harum tria facit. Ostendit enim Evangelista Dominum bono operi deditum: et secundo, ex hoc ostendit potestates et magistratus Judaeorum esse ad malum concitatos : et tertio, qualiter dolosam sibi proposuerunt quaestionem.