MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
Utrum sciverit perfecte Theologiam ?
Post haec quaeritur de metaphysica et primo de theologia.
Quod autem perfecte scivit beata Virgo theologiam, videtur :
1. Psal. cxviii, 104 : A mandatis tuis intellexi : ergo impletio mandati intellectum auget operanti. : sed beatissima Virgo mandatum in summo implevit : ergo theologiam in summo intellexit.
2. Item, Psal. CXVIII, 105 : Lucerna pedibus meis verbum tuum : sed beata Virgo sola numquam pede affectus offendit : ergo lucerna verbi perfectissime eam illuminavit.
3. Item, In Ezechiele, i, 19 : Cum ambularent animalia, ambulabant pariter et rotae juxta ea. Quae exponens beatus Gregorius dicit, quod cum elevantur doctores in vita, honoratur et exaltatur in eis scientia : sed beatissima Virgo habuit elevatissimam vitam : ergo talem habuit scientiam theologiae.
4. Item, Apostoli sciverunt theologiam, cum non didicissent: ergo multo fortius beata Virgo.
5. Item, Ipsa habet aureolam praedicatorum : ergo scivit scientiam theologiae.
8. Item, De Caecilia legitur : " Virgo gloriosa semper Evangelium Christi in pectore portabat : " ergo multo fortius beatissima Virgo.
7. Item, I Joan. II, 27 : Unctio ejus docet vos de omnibus. Glossa : " Ad salutem
pertinentibus: " sed beata Virgo improportionabiliter fuit uncta: ergo omnia improportionabiliter scivit ad salutem pertinentia : haec autem est theologia : ergo scivit theologiam.
8. Item, Deuteronomium est in arca : arca figurabat beatam Virginem, Deuteronoraius legem : ergo beatissima Virgo scivit totam legem. Item, Exod, xii, 10, legitur : Residuum igne comburetis : ergo non omnia Scripturae mysteria agnoscere possumus. Sed, ibidem : Non remanebit ex eo quidquam usque mane. Glossa, id est, indiscussum usque mane resurrectionis. Ex his duabus auctoritatibus videtur, quod scivit super communem statum sanctorum omnes Scripturas intelligere. Et cum inconveniens sit ponere, quod aliquid a Spiritu sancto sit dictum, quod a nullo sit intellectum, juxta illud Isaiae, lv, 10 et 11 : Quomodo imber et nix descendit de caelo, et illuc ultra non revertitur, sed inebriat terram... : sic erit verbum meum quod egredietur de ore meo : non revertetur ad me vacuum. Ex hoc autem concluditur, quod perfecta cognitio omnium Scripturarum secundum intellectum ipsius Spiritus sancti loquentis per Scripturas, pertinet ad statum qui est super communem statum viatoris . hic autem est status beatissimae Virginis : et sic theologiam scivit improportionabiliter universis .