IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Non posse probari ratione, experientia, Scriptura sacra, vel claris et expressis Sanctorum locis, ponendum esse characterem, sed dari constat ex auctoritate Ecclesiae, c. Majores, de Bapt. quod post Scot. definitum est in Florent. Decreto Eug. et Trid. ss. 7.
can. 6. sed ex auctoritatibus non expressis. Omnes enim possent exponi de ipso Baptismo, qui dici potest character et signaculum. Vide loca Sanctorum apud Coccium.
Ad quaestionem potest dici aliter, quod licet characterem inesse animae, non possit probari per rationem naturalem, neque in universali, quod scilicet necesse sit dare talem formam inesse animae propter quid, nec etiam propter finem, neque in particulari, ut per experientiam alicujus actus, seu per conditiones actus manifestantes talem formam inesse ipsi agenti percipienti actum suum, sicut nec probari potest de gratia vel charitate, de quo dictum est in 3. lib. licet etiam ex creditis manifeste, sive quae sunt explicite de substantia fidei, sive quae continentur in Scriptura, sive quae manifeste per Sanctos sunt elicita ex creditis, non possit probari, quia non apparet necessaria habitudo ejus ad talia credita: tamen poni potest, quia non repugnat ipsi animae talem formam habere, qualis describitur character, nec per consequens Deo posse animae talem formam imprimere.
Sed ne omnino frustra et sine necessitate ponatur, oportet aliquam auctoritatem habere, cui innitatur, qui ponit eam, et tunc facile erit solvere, quae objiciuntur. Inter auctoritates autem Sanctorum secundum istam significationem characteris,de qua loquimur, non videntur multae auctoritates expressae, tamen aliquae allegantur non concludentes ex Augustino de Baptismo contra Donatistas, lib. 6. Salis eluxit ovem, quoe foris characterem dominicum acceperat, venientem ad salutem ab errore corrigi; characterem tamen in ea dominicum agnoscet, quem quidem characterem multi lupi lupis infigunt, qui intus videntur. Ibidem etiam lib. 1. de consec. dist. 4. ostenditur : Sicut baptizatus, si ab unitate recesserit, Sacramentum Baptismi non amittit ; sic ordinatus, etsi recesserit, Sacramentum dandi Baptismum non amittit, nulli enim injuria facienda est.
In ista auctoritate pluries nominat characterem, sed apparet quod nihil ad propositum secundum significationem characteris, de qua loquimur, quia dicit, quod lupi lupis infigunt characterem, quod magis salvatur de Sacramento Baptismi, quam de aliquo effectu in anima. Unde ubique in illa auctoritate potest character bene ad intentionem ejus accipi pro Baptismo, non effectu Baptismi, sicut dictum est prius Magistrum accipere characterem in ista definitione, pro forma Baptismi. Breviter, sicut habetur Extrav. de hoereticis, ad abolendam, sentiendum est de Sacramentis Ecclesiae, sicut sentit Romana Ecclesia. Romana autem Ecclesia videtur sentire characterem imprimi in anima in Baptismo, sicut dicit Innocentias III. Extrav. de Baptismo, et ejus effectu, c. Majores : Qui ficte accedit ad Baptismum, characterem suscipit Christianitatis impressum. Et ibidem in fine: Tunc characterem sacramentalis imprimit operatio, cum obicem voluntatis contrarioe non invenit obsistentem. Et si prima auctoritas posset exponi vocando characterem Christianitatis ipsum Baptismum, tamen secunda, quae dicit quod Sacramentalis operatio imprimit characterem, videtur expresse loqui de charactere, tanquam de aliquo impresso ipsi animae, sicut loquimur in proposito. Propter ergo solam auctoritatem Ecclesiae, quantum occurrit ad praesens, est ponendum characterem imprimi. Ad hoc autem poni possunt tres congruentiae. Prima talis, congruum est ad formam perfectam, poni aliquam dispositionem ; gratia autem forma est supernaturalis et perfecta: ergo congruit ad eam esse aliquam dispositionem praeviam supernaturalem: talis est character. Secunda congruentia, quia congruit Deum non instituisse Sacramenta vana, saltem pro nova lege, quae perfecta est; ergo congruit, quod Sacramenta sua a nullo recipiantur vere, quin aliquem effectum habeant ; sed non semper habent gratiam sicut in ficto: ergo aliquem alium. Tertia congruentia est, quia congruit receptum in familiam Christi, distingui a non recepto per aliquid intrinsecum sibi, quia licet Christus posset distinguere sinei tali intrinseco, tamen perfectior est distinctio ejus, et in se et in comparatione ad omnem Ecclesiam, militantem scilicet et triumphantem, si fiat per aliquam formam intrinsecam manentem, quam si non sic fiat. Tale autem distinctivum ejus, qui suscepit Sacramentum, quo intratur in familiam Christi, ab eo qui non suscepit, et immanens in suscepto, ponitur character.
Istarum congruentiarum tertia est magis rationabilis, quia est etiam specialis de Baptismo, duae aliae talem habent probabilitatem, quod si ponetur character, tali modo ponetur, qualem illae congruentiae tangunt. Puta secundum primam ponitur dispositio ad gratiam. Rationabile est enim quod quando ab eodem agente causantur in eodem subjecto duae formae ordinatae, hoc est, non ex aequo, quantum ad causationem, nec aeque perfectae, quod sit una dispositio ad aliam, et hoc non perfectior ad imperfectiorem, sed e converso. A Deo autem in Baptismo causantur character et gratia, et utroque modo non ex aequo ; ergo cum character sit imperfectior, congruum est ipsum esse dispositivum ad gratiam, quae est perfectior.
Sed tamen ista congruentia non probat, quod oportet talem formam ponere, quae sit dispositio, alioquin, cum in quolibet Sacramento conferatur gratia, in quolibet requireretur dispositio praevia. Applicando tamen rationem illam specialiter ad Baptismum, habet majorem evidentiam, quia primum Sacramentum conferens gratiam, est Baptismus, et per consequens in ipso magis debet conferri dispositio ad gratiam, quam in aliquo alio, quia dispositio naturaliter praecedit formam ad quam est, et ideo non similiter . oportet, quod imprimatur in aliis posterioribus Sacramentis.
Sed secunda est nimis universalis, quia aeque concludit de quolibet Sacramento, quia quodlibet institum est sic, quod non sit vanum; ponere autem in aliis Sacramentis quemdam ornatum correspondentem characteri, omnino superfluum est, sicut tactum est supra dist. l. Et potest formari ratio ad oppositum de aliis Sacramentis, quod ista ratio non concludit. Si enim aliquis aeque fictus potest recipere aliquod Sacramentum, sicut fictus recipit Baptismum, quod apparet probabile, quia non videtur major necessitas determinare dispositionem ad hoc, quod absolute recipiat Sacramentum Paenitentiae, quam ad hoc quod absolute recipiat Sacramentum Baptismi, et recipiens Sacramentum Poenitentiae, nullum omnino effectum invisibilem recipit ; ergo non necesse est propter veritatem Sacramenti, quod baptizatus recipiat aliquem effectum invisibilem. Sic ergo breviter teneatur conclusio propter auctoritatem Ecclesiae prius adductam, et duae congruentiae, una de susceptione in familiam Christi, et alia de dispositione conferenda, sunt probabiles.
Ad argumenta alterius opinionis. Ad illud, quod tangitur primo in modo ponendi, dico quod alia consecrata non recipiunt formam inhaerentem eis, quia non sunt capacia. Homo autem capax est gratiae et dispositionis cujusdam ad gratiam, et ideo quando propter impedimentum suum non recipit gratiam, recipit tamen istam dispositionem, et ista est character.
Et si objicitur, in eo quod homo non recipit sanctitatem formaliter, non distinguitur ab aliis sanctificatis, quae non possunt recipere sanctitatem formaliter, cujusmodi sunt ista consecrata, calix et hujusmodi. Respondeo, quod homo in ista negatione, sci licet non recipere sanctitatem forma liter, non distinguitur ab illis, sed distinguitur in hoc quod est capax non solum sanctitatis formaliter, sed dispositionis ad eam; ista autem non. Et si non recipiat illud ultimum propter impedimentum ex parte ejus, tamen recipit dispositionem praeviam.
Ad illam rationem primam de necessitate ponendi plura, respondeo, quod etsi non possit istud evidenter necessario probari ex creditis, tamen ponendi necessitas est haec, quia Ecclesia ponit, et congruentiae sunt quales prius adductae sunt. Nec valet argumentum negativum, si nec Dionysius, nec Damascenus, ergo nullus ; sufficit enim auctoritas Ecclesiae, quia Augustinus de moribus Ma nichaeorum : Evangelio non crederem, nisi crederem Ecclesiae.
Ad aliam rationem, quae procedit ex medio eodem, scilicet quod nihil ponendum est frustra, respondeo, quod licet de potentia absoluta posset Deus causare gratiam, quae est principalis effectus Baptismi, et etiam illos alios effectus proprios assignatos characteri, scilicet assimilare, etc. sine tali forma absoluta, quae ponitur character, tamen de potentia ordinata tenetur, quod causat illos effectus mediante ista forma, et congrue propter rationes praedictas.
Et tunc ad rationem, cum dicitur, aut est dispositio ex parte passi vel agentis, respondeo, non agentis, quasi sit quoddam agens medium inter primum agens et passum ; non enim pono characterem habere aliquam virtutem activam respectu gratiae causandae,sed Deum assistere illi tanquam signo invisibili ad causandum gratiam, quam signat, recedente impedimento sive obice inhaerente. Est ergo dispositio ex parte susceptivi, quia est forma prior, sine qua non recipitur forma posterior, non quidem quasi sit ratio susceptivi respectu posterioris, sed quod prius insit, quam posterior ; non simpliciter necessario, sed necessario, comparando ad potentiam ordinariam agentis causantis utramque formam.
Et cum dicitur ultro,quod posset effectus Baptismi haberi per veram paenitentiam, dico quod de potentitia ordinata non potest secundum istam opinionem haberi perfecta innocentia sine taliformaintrinseca, cui Deus assistit ad talem innocentiam causandam.
Ad illa, quae objiciuntur de aliis effectibus, puta de distinctione et assimilatione , patet , quod etsi absolute distinctio et assimilatio possent esse per actum transeuntem in praeteritum, tamen perfectius et magis congrue sunt per aliquam formam derelictam post actum transeuntem.
Consimiliter ad illud de obligatione seu configuratione, quia si homo recipiens homagium alterius, vel praelatu s recipiens alium ad professionem, posset aliquam formam imprimere obligato, magis hoc faceret, quam quod absolute per actum praeteritum sibi esset obligatus: Deus autem potest talem formam configurantem, hoc est, offendentem obligationem imprimere in anima.
Quod etiam additur de signo rememorativo, dico, quod rememorativum est, non tantum propter illos, respectu quorum habet rationem signi ducens in rationem signati, sicut arguitur dividendo, sed habet ratione m signi rememorativi propter ipsum, qui suscipit. Et tamen si ponatur propter alios, non tantum esset quoddam in se rememorativum Sacramenti, sed etiam esset signum ductivum in illud, sicut signum dicitur, quod facit aliud in cognitionem venire. Po test etiam concedi, quod in comparatione et ad Deum et ad proximos, sive in beatitudine ad gloriam, sive in damnatione ad confusionem.
Et quod objicitur, quod Deus posset cognoscere ovem suam sine signo, non obstat, quia etiam potest eam nosse cum signo. Beati etiam et damnati possunt istam nosse signatam, quam non cognoscerent non signatam, quia in beatitudine ad majorem gloriam, et in damnatione ad majorem confusionem. Et cum objicitur de fide et charitate, sive de meritis, dicetur in responsione ad secundum argumentum principale. Sed illa quae objiciuntur ibi de Christo et matre ejus, quod character non est Beato ad gloriam, solvi possunt, quia sicut in natura creata sunt aliquae perfectiones non simpliciter, sed in tali natura, quia sunt perfectiones supplentes imperfectionem, ita potest dici de isto, quod est perfectio supplens imperfectionem, et ideo non competit omnino perfecto, neque etiam competit illi personae, in qua est aliqua perfectio major supplens imperfectionem, quam sit ista.
Ad tertiam rationem pro opinione potest dici, quod Deus peccanti mortaliter in ipso actu, quo peccat mortaliter, confert aliquod donum suum, quia non vult Sacramentum suum, quod vere ab eo suscipitur, esse vanum, et ita vult ibi aliquem effectum causare, non autem ultimum, quia indispositus est. Et cum probas, quod perfecte curat, concedo, quando curat, sed tunc non curat, imo tantum disponit istum, sive praeparat ad curationem, et concedo, quod perfecte praeparat. Et istud est rationabile, quia licet in actionibus beneplaciti circa personas privatas forte non conferat dona sua pertinentia ad salutem illius personae, nisi perfecte sanando illam personam ; in actibus tamen universalibus concomitantibus remedia sua universalia, cujusmodi sunt Sacramenta, rationabile est, ut aliquos effectus universales ordinaret causare cum talibus remediis, non autem ultimatos, quia non omnes recipientes illa remedia sunt ad hoc idonei.
Per hoc apparet ad quartum. Concedo enim, quod est donum pertinens ad bonum suscipientis, non autem Ecclesiae. Et cum dicis, tale non potest conferri sine aliis donis perficientibus talem personam, potest concedi in actionibus specialibus circa personas speciales, et modo speciali, sed non de actionibus generalibus concomitantibus remedia generalia constituta pro toto genere humano ; illas enim regulariter causat cum ipsis remediis ne sint vana.
Ad quintum, licet multipliciter dicatur de indelebilitate characteris, nec sit multum utile recitare, breviter dico, quod nulla forma potest esse in anima alia ab anima, quam non possit Deus de potentia absoluta delere, sicut posterius a priori,quia in hocnulla potest inveniri contradictio. Sed character, si ponatur, hoc modo est indelebilis, nec potest deleri hoc modo, quia nec virtute alicujus creaturae,patet, quia est forma supernaturalis. Nec potest virtute divina deleri de potentia ejus ordinata, quia ordinavit nullam formam supernaturalem delere, nisi propter aliquod demeritum inhaerens animae; respectu autem characteris delendi nulla potest esse causa demeritoria; cum enim imprimitur in actu peccandi mortaliter nihil potest demereri ipsum tolli. Hic nota contra D. Thomam, quod non sit ponere virtutem aliquam supernaturalem in Sacramento, quia illa nunquam posset corrumpi eodem modo, quo characterem indelebilem ponit.
Ad rationes principales. Ad primam concedit idem Thomas quod Circumcisio non impressit characterem,et tunc contra eum est argumentum in quoest. 1. de efficacia
Sacramenti respectu gratiae: ponit enim quod non habet efficaciam respectu gratiae, nisi quia est instrumentum respectu cujusdam dispositionis ad gratiam. Dico ergo, quod concedi potest de Circumcisione, quod ibi imprimebatur character aliquis, sicut in Baptismo, ita enim erat prima janua salutis in lege Mosaica, sicut Baptismus in nova. Et cum arguitur, quod tunc circumcisus non esset baptizandus,nego consequentiam. Ad probationem potest concedi, quod character ille esset ejusdem rationis cum charactere Baptismatis, vel alterius. Quod si ejusdem, vel non imprimebatur character per Baptismum susceptum a circumciso, sicut in subjectum habens aliquam formam, non imprimitur iterum talis forma etiam a causa, quae alias nata esset imprimere talem formam, et hoc ideo, quia subjectum non est in potentia, sed jam in actu secundum illam ; vel si imprimeretur in baptizato alius ejusdem rationis, nihil inconveniens, saltem si character ponatur relatio, ut dictum est de relationibus dist. 8. lib. 3. vel posset dici illum characterem circumcisionis differre ab illo Baptismi, sicut imperfectum a perfecto, quemadmodum gratia hujus differret a gratia illius, et tunc in susceptione Bapptismi, prius circumciso non imprimeretur novus character, sed primus perficeretur.
Ad secundum dico, quod non omnis perfectio in anima habet tale signum rememorativum perpetuum, sed illa per quam constituitur habens eam in aliquo determinato gradu in Ecclesia ; hujusmodi non sunt virtutes, quia sunt conv munes omnibus membris, in quocumque gradu, sed sacramenta, tam illud per quod intratur in Ecclesiam, quam alia, ut Confirmationis et Ordinis, prout dicetur in sequenti quaestione.
Ad tertium, patet ex solutione quintae rationis pro opinione praecedente ; non enim est character indelebilis, nisi comparando ad potentiam creaturae, et ad divinam potentiam ordinatam.