In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Ad quaestionem secandam respondet Christo de facto datam esse summam gratiam, verisimilius loquendo, quia cum res sit dubia, quod perfectius est, recte praesumitur datum esse Christo, ad quod adducit locum Augustini valde apposite. Ita Richard. hic art. 1. quaest. 2. ad 2. Durand. quaest. 1. Marsil. 3. quaest. 10. art. 1. Cajet. 3. part. quaest. 7. art. 9. 40. 12. et. 2.2. quaest. 24. art. 7. omnes Scotistae hic, et alii omnes, qui tenent summam gratiam esse creabilem.
Quantum ad secundam quaestionem de facto, probabile est dicere secundum Magistrum, quod Deus tantam gratiam ei contulerit, quantam potuit ; potuit autem ex praecedenti quaestione conferre summam gratiam creabilem ; ergo, etc. In commendando enim Christum malo excedere, quam deficere a laude sibi debita, si propter ignorantiam oporteat in alterum incidere.
Confirmatur ista responsio per illud Augustini 3. de lib. arb. Quidquid tibi vera ratione melius occurrit, scias hoc Deum magis fecisse, quam non fecisse ; videtur autem simpliciter melius secundum rectam rationem, summam gratiam esse alicui collatam quam non esse collatam, quia in hoc manifestatur summa misericordia Dei in dando summum bonum gratiae sine meritis ; igitur probabile est hoc esse factum, et non in alio quam in anima Christi ; ergo, etc.