QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Opinio negans D. Thom. tract. de natura generis, et ejus explicatio refutatur tribus rationibus.
Opinio quod non, propter tertiam rationem supra. Modus ponendi est, quod non sunt synonyma genus et differentia ; differunt enim penes modos, sive rationes concipiendi eumdem conceptum, quae sunt rationes determinabilis, et determinantis: ratio generis est ratio determinabilis, ratio vero differentiae est ratio determinantis. Contra illud, ergo in definitione est nugatio, quia idem conceptus bis dicitur per genus et differentiam. Respondeo, nugatio excusatur propter diversos modos concipiendi. Contra, tunc est nugatio, quando positis definitionibus pro nominibus, idem bis dicitur, ex isto c. et ex 2. Perihermenias, positis autem rationibus generis et differentiae idem conceptus bis sumitur: ergo, etc. Confirmatur, quia secundum Aristotelem in isto cap. text. com. 43. hic est nugatio : Pedes habens, bipes, et tamen est alia ratio concipiendi. Item, illae rationes concipiendi, aut sunt essentialiter intra conceptus generis et differentiae, aut non, sed accidentales, sub quibus conceptus illi concipiuntur. Si secundo modo, non vitatur nugatio: si primo modo aut igitur utraque ratio est essentialis intra conceptum speciei, aut non. Si non, ergo definitio speciei includit quod non pertinet essentialiter ad speciem, includit enim quod essentialiter includitur in conceptu generis: si sic, ergo conceptus generis et differentiae simpliciter sunt alii, quia per rationes alias, quas essentialiter includunt, quae etiam sunt de per se conceptu speciei. Non tantam diversitatem ponit opinio opposita, ut jam patebit. Item tertio, definitio debet esse primo eadem cum definito, conceptus iteratus non est idem primo sibi ipsi semel sumpto: ergo conceptui speciei, non est primo idem conceptus generis, et conceptus differentiae simul, sed alter tantum, et ita alter superfluit. Sequitur etiam quarto omnino, ut videtur, quod completa definitio daretur per genus tantum, quia exprimeret totum conceptum quidditativum speciei, et ratio determinantis non requireretur, quia illa ratio non caderet in intellectu speciei. Est enim fallacia Accidentis, rationale est determinans, homo est rationalis ; ergo homo est determinans, non ergo requiritur rationale in definitione propter istam rationem, quia ipsa extraneatur definito, nec propter conceptum, cujus esset illa ratio, quia ille totus exprimitur per genus.