REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Utrum anima contrahat originale peccatum a carne infecta 1
Alens. 2. p. q. 122 m. 4. D. Bonav. hic art. 2. q. I. D. Thom. 1. 2. q. 81. or. I. et 2. d. 32. q. unic. Richard. a. 2. q. I. Gabr. q. I. Scot. in Oxon. hic. Resolvitur infra d. 33.
Circa istam distinctionem trigesimam primam quaeritur: Utrum anima contrahat peccatum originale a carne infecta concupiscibiliter seminata ? Quod non, quia materia non agit in formam ; caro est materia animae. Et confirmatur per Augustinum 12. super Genes. ad litteram : Agens est praestantius passo ; anima vero praestantior carne.
Item, illa infectio animae esset culpa, in carne vero paena ; sed paena non est causa culpae, cum omnis culpa sit injusta, et paena sit justa.
Item, si sic, cum caro prolis immediatius sit a proximis parentibus, quam ab Adam, igitur magis esset infecta a proximis parentibus, quam ab Adam ; consequens est falsum.
Oppositum, Magister in littera in ista distinctione.