Quod conveniens fuit christum nasci ex virgine.
Cum autem ostensum sit quod de materia humanae naturae conveniebat filium dei carnem assumere, materiam autem in humana generatione ministrat femina, conveniens fuit ut christus de femina carnem assumeret, secundum illud apostoli ad Galat. IV, 4: misit deus filium suum factum ex muliere. Femina autem indiget viri commixtione, ad hoc quod materia quam ipsa ministrat, formetur in corpus humanum. Formatio autem corporis christi fieri non debuit per virtutem virilis seminis, ut supra iam dictum est. Unde absque commixtione virilis seminis illa femina concepit ex qua filius dei carnem assumpsit.
Tanto autem aliquis magis spiritualibus donis repletur, quanto magis a carnalibus separatur. Nam per spiritualia homo sursum trahitur, per carnalia vero deorsum. Cum autem formatio corporis christi fieri debuerit per spiritum sanctum, oportuit illam feminam de qua christus corpus assumpsit maxime spiritualibus donis repleri, ut per spiritum sanctum non solum anima fecundaretur virtutibus, sed etiam venter prole divina.
Unde oportuit non solum mentem eius esse immunem a peccato, sed etiam corpus eius ab omni corruptela carnalis concupiscentiae elongari. Unde non solum ad concipiendum christum virilem commixtionem non est experta, sed nec ante nec postea.
Hoc etiam conveniebat ei qui nascebatur ex ipsa. Ad hoc enim dei filius veniebat in mundum carne assumpta ut nos ad resurrectionis statum promoveret, in quo neque nubent neque nubentur, sed erunt homines sicut Angeli in caelo. Unde et continentiae et integritatis doctrinam introduxit, ut in fidelium vita resplendeat aliqualiter gloriae futurae imago. Conveniens ergo fuit ut etiam in suo ortu vitae integritatem commendaret nascendo ex virgine; et ideo in symbolo apostolorum dicitur: natus ex virgine maria. In symbolo autem patrum ex virgine maria dicitur incarnatus, per quod valentini error excluditur, ceterorumque, qui corpus christi dixerunt aut esse phantasticum, aut esse alterius naturae, et non esse ex corpore virginis sumptum atque formatum.