MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
Utrum sciverit omnia?
Ultimo quaeritur, utrum sciverit omnia ?
Et videtur, quod sic :
Joan. XVI, 13 : Cum venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem : ergo creatam et increatam, Sed si dicitur, quod non intelligatur de omni veritate simpliciter et universaliter, hoc non potest dici : quia quod Scriptura promittit, universaliter promittit: quare
giossaretur particulariter, cum beneficia principum sunt largissime interpretanda?
Item, Intellectus est pure naturaliter cognoscitivus omnium : ergo habebit proprie cognoscibile oppositum : sed constat, quod non est restrictus ad cognoscendum aliqua, ita quod aliqua et non alia : ergo naturaliter omnia cognoscit: et videtur, quod sit Deus ejus oppositum : ergo anima beatissimae Virginis potuit scire omnia divina.
Item, Omnia laudant Deum et sunt homini materia laudis divinae : ergo homo tenetur in omnibus et de omnibus Deum laudare : ergo omnia tenetur anima cognoscere.
Item, Omnia facta sunt propter hominem : ergo homo tenetur de omnibus gratias agere : ergo omnia cognoscit.
Item, Scire omnia est quoddam bonum. Aut igitur anima beatissimae Virginis fuit capax illius boni, aut non. Si sic : ergo summe bonus hoc ei communicavit. Si non, quaeritur quod sit id quod beatissima Virgo non potuit scire, et cujus non fuerit capax per modum viae, nec erit assignare.
Item, Inter scire quaedam ex parte, et scire omnia perfecte, est medium, scire omnia per modum viae. Primum pertinet ad communem statum in via, secundum pertinet ad comprehensores in patria : ergo medium pertinebit ad statum medium : hic est status beatissimae Virginis : ergo beatissima Virgo scivit omnia per modum viae.
Item, Christus scivit omnia per modum patriae, Apostoli per modum viae: ergo beatissima Virgo quae fuit media, scivit omnia per modum, viae.
Item, Sicut persona ad personam, ita scientia ad scientiam, et gratia ad gratiam : sed post personam Filii. Dei non potest esse persona dignior et similior ei quam persona matris Dei : ergo sicut persona immediate se habet ad personam, ita gratia ad gratiam, et scientia ad scientiam : sed ad scire omnia per modum patriae immediatum est scire omnia per modum viae : sed Christus scivit omnia per modum patriae: ergo beatissima Virgo scivit omnia per modum viae.
Item, Anima Christi scivit omnia quae Deus, nec tamen aequalis est ei in scientia per modum sciendi: sed sicut anima Christi immediate se habet ad Deum, ita anima beatissimae Virginis ad animam Christi :aergo anima beatissimae Virginis scivit omnia quae anima Christi, sed imperfectiori modo.
Sed contra :
1. Sancti in patria nihil sciunt nisi ad beatitudinem pertinentia : ergo sancti in via tantum pertinentia ad beatitudinem viae sciunt.
2. Item, Scire omnia per modum viae aut esset scientia tantum secundum habitum, quae non exit in actum, et sic est frustra : aut secundum actum, et sic esset scientia distracliva viatoris circa hujusmodi particulares creaturas, et esset elevationis et conjunctionis mentis cum Deo impeditiva : ergo nociva. Sed contra illud videtur esse, quod in Angelis est duplex scientia, scilicet vespertina et matutina, et una non est impeditiva alterius. Sed hoc non est simile ad propositum: quia comprehensores vident omnia uno intuitu, sed non viatores.
3. item, In patria evacuabitur omne impertinens ad gloriam : ergo in beatitudine viae evacuabitur omne impertinens ad gratiam.
4. Item quaeritur, Utrum beatissima Virgo habuit cognitionem vespertinam et matutinam ''?
Responsio ad Quaestiones XCV, XCVI, etc, de scientia.
Ad solutionem horum notandum est, quod beatissima Virgo in cognitione sua plura habuit privilegia.
Primum est perfecta cognitio Trinitatis
Dei sine medio, quam habuit in via per specialissimam gratiam.
Secundum est perfecta cognitio mysterii Incarnationis : et hanc habuit per gratiam et singularem experientiam.
Tertium est cognitio suae praedestinationis, quam habuit per revelationem et causam.
Quartum est animae suae et spirituum per proprias species cognitio, quam habuit dispositive per naturam, completive per gratiam, et per hanc vidit Angelos et animas et daemones.
Quintum est perfecta cognitio omnium ad statum viae pertinentium, quam habuit per gratiae infusionem et inspirationem : et haec comprehendit perfectam cognitionem Scripturarum, operandorum, et contemplandorum.
Sextum est cognitio omnium circa se futurorum, quam habuit per revelationem et in speculo lectionum.
Septimum est omnium ad statum patriae pertinentium cognitio, quam habuit per contemplationis revelationem.
Octavum est omnium creaturarum cognitio, quam habuit per naturam et gratiam et contemplationem.
Nonum est, quod habuit vespertinam et matutinam cognitionem, matutinam per gratiam, vespertinam per naturam et per gratiam.
. Decimum est conclusio ex praedictis omnibus, quod nullius proprie habuit ignorantiam.
Unde ad objecta solventes dicimus, quod beata Virgo sufficienter perfecta fuit per habitum naturae et gratiae in operationes exire, et finem consequi cujuslibet scientiae : et haec scientia exivit in actum et operationem, quando, ubi, qualiter, et quantum ordinabatur sibi in beatitudinem et aliis in salutem. Habuit etiam perfectam cognitionem omnium ad suam beatitudinem secundum statum viae pertinentium, et nullorum inutilium et ad gratiam impertinentium : unde ipsius anima beatissima nulla habuit in se inutilia vel impertinentia, sed per totum gratiae fuit plena, : unde omnia quae fuerunt in ipsius anima, vel naturalia, vel acquisita, sic erant gratia informata vel cum gratia conjuncta, ut omnia essent gratuita : unde omnis scientia ejus gratuita, omnis dilectio gratuita, omnis operatio gratuita, ut sine omni restrictione largissima et verissima interpretatione esset omnifaria gratia plena.
Ex his patet solutio ad objecta.