Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
Scholium.
Adducit rationem, qua D. Thomas prohat infinitatem ex immaterialitate, eamque efficaciter et clare refutat.
(a) Ultimo ostenditur propositum ex negatione causae intrinsecae, quia forma finitur per materiam ; ergo quae non est nata esse in materia, est infinita.
Haec ratio nihil valet, quia secundum ipsos Angelus est immaterialis, ergo in natura erit infinitus: nec possunt dicere quod esse Angeli finiret ejus essentiam, quia (secundum eos) esse est accidens essentiae et posterius naturaliter, et sic in primo signo naturae essentia secundum se ut prior, videtur esse intensive infinita, et per consequens in secundo signo naturae non erit finibilis per esse. . Breviter respondeo ad argumentum, quod quaelibet entitas habet intrinsecum sibi gradum suae perfectionis, in quo est finitum si est finitum ; vel infinitum si est infinitum ;si ergo sit finitum, non per aliud ens finitatur.
Et cum arguitur : Si forma finitur ad materiam, ergo si non est ad illam non finitur, fallacia est consequentis. Corpus finitur ad corpus, ergo si non est ad corpus est infinitum, ultimum caelum ergo erit infinitum. Sophisma est tertii Physicorum. Quia sicut prius corpus in se finitur quam finiatur per aliud corpus, ita forma finita in se prius finitur, quia est talis natura in entibus quae finitur, quam finiatur per materiam, nam secunda finitas praesupponit primam et non causat eam; ergo in primo signo naturae est essentia Angeli finita: ergo non finibilis per esse, ergo in secundo signo non finitur per esse.
Breviter dico unam propositionem, quod quaecumque essentia absolute finita in se est finita, ut praeintelligitur omni comparatione sui ad aliam essentiam.