In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
An character sit forma absoluta ?
Alensis 4. p. q. 19. m. 1. art. 1. et 2. D. Bonav. hic art. 1. q. 1. Rich. d. 5. art. 2. q. 1. D. Thom. 3. p q. 63. art. 2. Snarez ibid. 11. sect. 2. Durand. d. 4. q. 1 . Sotus d. 1. q 4. art. 2. Albert. hic art. 3. Vide Scot. 7. Physic. q. 4.
Ad secundum sic proceditur, et arguitur quod character non sit forma absoluta, quia secundum
Philosophum 2. Ethic. tria sunt in anima, potentia, passio et habitus : character non est in potentia, patet, quia non est naturaliter in ipsa anima: nec est passio, quia est forma permanens: nec habitus, quia habitus est secundum quem habens bene vel male potest operari; character non est principium alicujus operationis bonae vel malae. Non bonae, quia potest stare cum peccato mortali; non malae, patet, quia est donum Dei, et effectus Sacramenti: ergo si illa divisio Philosophi sufficienter evacuet formam absolutam in anima, sequitur propositum.
Item, si esset forma absoluta, non potest poni, nisi de genere qualitatis, patet discurrendo per alia genera; non enim est substantia, quia advenit post esse completum substantiae: non est quantitas, patet, quia forma spiritualis et incorporea: et sic discurrendo de aliis. Qualitas autem poni non potest. Probatur discurrendo per species qualitatis.
Praeterea, forma absoluta habet aliquam operationem propriam; character autem non habet aliquam operationem propriam ; ergo, etc.
Praeterea, forma absoluta accidentalis quaecumque est delebilis ab illo in quo est, quia ab eodem potest deleri de subjecto a quo imprimitur, in subjectum saltem a Deo, quia ex quo est posterius suo subjecto, non est contradictio, quod non insit: character simpliciter est indelebilis; ergo, etc.
Oppositum, character est dispositio ad gratiam: gratia autem est forma absoluta ; ergo et ista forma, quae est dipositio ad eam, erit absoluta, nam dispositio propria videtur esse ejusdem generis cum forma ad quam disponit. Praeterea, character est principium assimilandi baptizatum Christo, vel alteri baptizato: similitudo autem est unitas fundata in qualitate ; ergo character est qualitas.