QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Pro resolutione quaestionis quatuor examinat. Primum conceptum generis esse unum in se, quod quadrupliciter probat, de quo vide eum i. d. 3. q. 2. a n. 5. Secundum, qualiter sit alius conceptus differentiae, de quo quaest, seq. Tertium per genus intelligi potentiale proprium, et per differentiam actum ultimum illius potentialis, quae est completa causa unitatis specificae. Quartam, quid in re correspondet istis conceptibus, et an sufficiat ad eos distinctio rationis, de quo 1. d. 8. q. 3. num. 16. et 26. et 2. d. 3. q. 6. num. 12. Videtur differentiam intentionis, de qua hic agit, ponere secundum mentem aliorum, medium inter realem et rationis stricte differentias. Adducit et solvit argumenta contra illam differentiam intentionis, tanquam sufficienten ad conceptus generis et differentiae.
Ideo ad ostendendam oppositam partem, quatuor sunt videnda. Primo, quia conceptus generis est unus in se, quod ostenditur tripliciter. Primo, quia omnis certitudinem habens de aliquo, dubitans autem de omnibus determinantibus illud, habet de illo de quo est certus, conceptum unum alium ab illis, de quibus dubitat, alioquin esset certus, et de nullo, quia de nullo conceptu ; potest autem haberi certitudo de inhaerentia conceptus generis alicui, dubitando de quocumque conceptu speciei, ut cum animal videtur a remotis, vel melius per proprietatem convertibilem cum genere, demonstrando ipsum de Deo demonstratione quia, de quo nescitur aliqua species generis. Secundo sic, differentia sunt diversa aliquid idem entia ex 5. hujus, text. non habente commentum, et 10. cap. 4. t. c. 12. ita quod magis sunt unum differentia in illo in quo conveniunt, quam in illis in quibus differunt, alioquin essent primo diversa, non differentia: ergo id, in quo sunt idem, est in se mngis unum, quam illa in quibus differunt, species generis proprie differunt differentiis, et sunt unum in genere: ergo genus est magis unum in illis quam differentiae, quibus differunt, quod non esset, nisi generis esset unus conceptus. Nam si plures, ita essent isti diversi, sicut conceptus differentiarum, quoad hoc, quod species nihil unum essent. Tertio sic, genus praedicatur proprie, et in quid de specie: ergo secundum aliquem conceptum, non eumdem speciei, quia tunc ista praedicatio esset ejusdem de se: ergo secundum alium conceptum, alium a conceptu species, et similiter de quacumque specie, ille autem a quacumque specie est unus in se, alioquin tot genera quot species. Additur quarto, quod nomen generis est univocum: ergo significat conceptum unum. Sed quomodo unum? Respondeo, genus aut concipitur primo, sicut objectum adaequans intellectionem, aut per se, et non primo, scilicet in aliquo conceptu adaequante intellectionem in quogenus includitur. Primo modo conceptus ejus est unus numero, sicut intellectio una numero, et generaliter, ita unica intellectione numero intelligatur magis commune, sicut minus commune.
Nota, quod sicut idem numero fit a diversis specie, ita eadem intellectio numero hominis, nata est fieri ex phantasmate cujuscumque singularis.
Secundo modo conceptus illi primi sunt valde diversi, omnes tamen includunt unum conceptum numero, non qui est unus numero, ut ibi concipitur, sed tot numero in quot includitur, quia non alia intellectio est circa includens et inclusum. Sed quia natus est esse unus numero, quando primo concipitur, et indifferens ad omnes alios.
Secundo videndum est, quod conceptus generis alius est a conceptu differentiae, quod ostendetur in quaestione sequente, et ita alius est, quam primo diversus: et ex hoc sequitur, quod est alius a conceptu speciei, sicut partialis a totali, quia species essentialiter includit conceptum differentiae et generis.
Tertio, quid determinate concipitur per genus, et quid per differentiam. Sciendum, quod secundum, quod dicit Aristoteles cap. praecedente 7.Sicut ratio ad rem, sic partes rafa onis ad paries rei. Et in 8. c. 3. oportet terminum esse rationem longam, et exprimere quid, et quale. In specie autem non sunt nisi duae primae partes essentiales, scilicet actus ultimus, quo species est id quod est: et proprium potentiale respectu illius actus ultimi, quotcumque ordinata includat illud potentiale, sive ordinata realiter naturaliter, sive aliter, de quo dicetur in 4. artic. Differentia ultima, quae est specifica, a qua est unitas rei et definitionis, includit praecise de suo per se intellectu actum ultimum in re, quae est causa unitatis completa, et genus proximum praecise per se includit proprium potentiale respectu illius actus.
Quarto videndum est, quid istis conceptibus correspondeat in re.
Dicunt quidam, quod in re sufficit differentia intentionis, quae nullam differentiam nec compositionem actu ponit in re, sed tantum potentialem, sic quod ipsa nata est facere diversos conceptus in intellectu de se. Ita quod ista differentia actu est solum in intellectu concipiente, non sufficit autem differentia rationis, quae est, quando res non est nata facere, nisi unum conceptum qui tamen potest concipi sub diversis modis concipiendi.
Cum illa opinione conceditur, quod differentia rationis non sufficit ad distinctionem generis et differentiae, sicut argutum est contra primam opinionem: sed quod nec differentia ista intentionis sufficit, arguitur sic : quia concipiendo genus, aut concipitur aliquid rei in specie, aut nihil, similiter de differentia: si nihil, isti conceptus videntur fictitii, non reales, nec dicentur in quid de specie: si aliquid, aut aliquid idem, et tunc erit idem conceptus: aut aliquid aliud, et tunc erit in re aliqua differentia prior differentia conceptuum. Respondetur, quod aliquid rei concipitur, et idem, nec sequitur: ergo idem conceptus, quia eadem res nata est facere diversos conceptus. Contra, una res nata est formare conceptum unum sibi adaequatum, quia alias non esset cognoscibile: sed illum sibi adaequatum conceptum formando videtur immutare intellectum quantum nata est ipsum immutare. Aut si dicatur, quod propter suam perfectionem praeter istum adaequatum, nata est res immutare intellectum ad conceptus non adaequatos, quis erit ordo in immutando ad illos, et ad illum adaequatum? Numquid facit primo notitiam propriam, aut confusam, et quodcumque prius facit si non tantum prius natura, sed tempore: videtur quod nihil amplius facit, quia agens naturale, praesente passo, statim facit quod potest. Quidquid sit de istis, videtur quod prima ratio stet: nam species formando duos conceptus generis et differentiae, non tantum causat duos actus in intellectu distinctos numero, sed causat duas notitias actuales vel habituales, habentes objecta propria distincta, et hoc ita distincta, sicut si illa duo objecta essent duae res extra. Quaero igitur, an istis notitiis cognoscat intellectus objective aliquid in re? si nihil, fictio est, si idem: ergo objectum idem est, nisi dicas, quod una res extra facit formaliter duo objecta in intellectu, et tunc non videtur, quod res, vel aliquid rei, sit objectum, sed aliquid factum a re ; si aliud, habetur propositum, quia differentia ante conceptus. Item secundo ad principale, omnis differentia prior naturaliter omni actu rationis, videtur differentia realis: objecta naturaliter praecedunt actus, et distinctio objectorum,distinctionem actuum,maxime quando haec illam causat, ut hic ponitur: ergo differentia intentionis, quae est in conceptibus, concludit priorem in objectis, quae erit realis.
Potest dici, sustinendo differentiam intentionis, sicut habetur in quaestione de universali, quod res objective est in intellectu, vel in actu primo, vel in actu secundo; et differentia quaecumque quae non convenit rei, nisi sic, vel sic; et hoc vel illud esse praesupponatur differentiae, sive necessario concomitetur, est differentia rationis, scilicet sumendo differentiam rationis communiter ad differentiam intentionis et rationis proprie dictam: nam nulla talis rei inest existenti in se, nec sine actu intellectus concomitante vel praecedente: et hoc intellectus possibilis considerantis, ut quando est res in intellectu in actu secundo: vel intellectus agentis abstrahentis, ut quando est res in intellectu in esse primo. Differentia ergo rationis stricte loquendo, est differentia posterior naturaliter actu intellectus possibilis, considerantis idem objectum sub alia et alia ratione: et hoc sive illa differentia sit objecti existentis in intellectu in actu secundo, sive habitualiter per habitum derelictum ex actu concipiendi, nam esse tale habituale est naturaliter posterius actu considerandi: sed differentia intentionis est prior naturaliter omni actu intellectus possibilis, et omni esse objecti in ipso intellectu, sive sit actuale, sive habituale derelictum ex actu ejus: sequitur tamen ordine naturae actum intellectus agentis, et concomitatur ipsum necessario esse in intellectu possibili in actu primo. Haec magis patent ex dictis in quaestione de Universali.
His intellectis, pro differentia intentionis in communi, ulterius in speciali sciendum est, quod essentia una specie, quantumcumque simplex, ut albedo, nata est ex se diversa objecta facere praesentia intellectui possibili, quia sicut dictum est in quaestione praecedente, non est realiter, nisi facere realiter aliqua diversa, per quae illa sint objective praesentia ; nam circa esse objectivum, cum nihil sit, non cadit mutatio nisi per mutationem realem in aliis, per quae ista sunt objective praesentia. Quare autem sit factiva diversorum, non est ratio propter perfectionem, quia tunc Deus faceret, quod negatur' nec propter perfectionem, quia tunc materia prima faceret: nec per aliquam differentiam priorem in natura rei extra intellectum, sicut calor, quia est calefactivus, non propter perfectionem in communi, nec propter imperfectionem, ita quaelibet talis essentia, quia talis, factiva est talium duorum in intellectu realiter, et per hoc duorum objective. Praeter hoc etiam, factiva est unius conceptus adaequati, sed illius forte primi, ut confusi, inquantum percepti, aliorum autem prius natura, sed non perceptorum, sicut alibi videtur de processu intellectus nostri in intelligendo.
Tunc ad argumenta contra positionem de differentia intentionis. Ad primum, genus et differentia diversa objecta intelligibilia includunt, et tamen in utroque idem re intelligitur, quia sicut potest idem habere esse in re et intellectu ex quaestione praedicta, ita potest habere unum esse in re, et duo in intellectu, et concomitantibus illis duobus esse, duo objecta in uno intellectu, tantum unum esse habet. Per hoc patet ad totam deductionem contra responsionem, quia et unum adaequatum conceptum generat, et plures non adaequatos, et simul tempore quantum ad esse primum in intellectu, licet non quantum ad esse secundum, quod non est sine perceptione. Sed non tenetur illud in secunda responsione, quod propter perfectionem, etc. Cum reducitur ratio, concedo, quod simpliciter sunt diversa objecta, sicut siessent essentiae diversae, sed sunt objecta diversa concomitante esse in intellectui ut autem res est objectum, eadem est, ita quod idem extra sub duobus esse in intellectu concomitantibus, habet rationem unius materialiter, et duorum objectorum formaliter. Ad secundum principale patet; differentia prior natura omni actu intellectus tam agentis quam possibilis, est realis. Concedatur, sic minor est falsa. Sed per omnia dicta, non videtur prima difficultas soluta, quomodo duo objecta formaliter inquantum objecta et tamen una essentia, si ista essentia aliquo modo cognoscatur? quia illa essentia una, si tantummodo per duo esse in intellectu, est duo objecta, et secundum ista non cognoscitur, quia ista non accidunt objecto, non videtur quomodo erunt duo inquantum objecta. Non videtur etiam, quod aliqua intellectionum istarum aliquid rei cognoscatur. Quod ostenditur sic : quia sic intellectioni abstractiva) potest succedere intuitiva ejusdem primi objecti praecise, quando abstractiva alicujus rei est imperfecta, alia perfecta: sed visiones duae possunt esse generis et differentiae, quia visio non est nisi objecti primi realiter existentis et praesentis. Ex hoc sequitur, quod intellectus divinus non cognoscit, ut distincta objecta ista, quorum ponitur differentia intentionis, nec aliquis intellectus, nisi abstractive intelligens, et ita imperfecte. Item, cum dico, Socrates est homo, non est unio actuum concipiendi, quia hic actus non est ille, nec objectorum habentium differentiam intentionis, quae scilicet non habent esse extra, sed in intellectu actu primo: tum, quia objectum unum ut sic, non est aliud: tum, quia objectum unum fac t aliud in esse talis objecti, et licet includat ipsum ut factum, non est ipsum; tum, quia tunc non dependeret veritas orationis a re extra: ergo est unio, quorumcumque sit, primo saltem est pro re extra, et tunc pro opinione de differentia intentionis, est praedicatio ejusdem de se, nec alia erit veritas illarum : Socrates est homo; Socrates est animal, Socrates est substan tia, etc. Qui melius scit exponere differentiam intentionis, evadendo dictas difficultates, exponat.