Quod beata virgo sit mater christi.
Error autem Nestorii ex hoc excluditur, qui beatam mariam matrem dei confiteri nolebat. In utroque autem symbolo dicitur, filius dei est natus vel incarnatus ex virgine maria. Femina autem ex qua aliquis homo nascitur, mater illius dicitur ex eo quod materiam ministrat humano conceptui. Unde beata virgo maria, quae materiam ministravit conceptui filii dei, vera mater filii dei dicenda est. Non enim refert ad rationem matris, quacumque virtute materia ministrata ab ipsa formetur. Non igitur minus mater est quae materiam ministravit spiritu sancto formandam, quam quae materiam ministrat formandam virtute virilis seminis.
Si quis autem dicere velit, beatam virginem dei matrem non debere dici, quia non est ex ea assumpta divinitas, sed caro sola, sicut dicebat Nestorius, manifeste vocem suam ignorat. Non enim ex hoc aliqua dicitur alicuius mater, quia totum quod in ipso est, ex ea sumatur.
Homo enim constat ex anima et corpore, magisque est homo id quod est secundum animam, quam id quod est secundum corpus. Anima autem nullius hominis a matre sumitur, sed vel a deo immediate creatur, ut veritas habet; vel si esset ex traductione, ut quidam posuerunt, non sumeretur a matre, sed magis a patre, quia in generatione ceterorum animalium, secundum philosophorum doctrinam, masculus dat animam, femina vero corpus.
Sicut igitur cuiuslibet hominis mater aliqua femina dicitur ex hoc quod ab ea corpus eius assumitur, ita dei mater beata virgo maria dici debet, si ex ea assumptum est corpus dei. Oportet autem dicere, quod sit corpus dei, si assumitur in unitatem personae filii dei, qui est verus deus. Confitentibus igitur humanam naturam esse assumptam a filio dei in unitatem personae, necesse est dicere, quod beata virgo maria sit mater dei. Sed quia Nestorius negabat unam personam esse dei et hominis iesu christi, ideo ex consequenti negabat virginem mariam esse dei matrem.