MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
Utrum B. Virgo habuerit fidem, quae est gratia gratis data?
Sequitur in epistola I ad Corinth. XII , 9 : Alteri fides. Glossa : " Constantia fidei vel sermo fidei. "
Quod autem beatissima Virgo plus habuit de fide sic sumpta,sic probatur:quia
1. Ejus fides numquam defecit nec fuit intercepta : aliorum constantia fuit deficiens et intercepta : ergo ipsavicit omnes in fidei constantia. Unde illud solet exponi de ea, Eccle.I, 4 : Generatio praeterii, ei generatio advenit : terra autem in aeternum stat.
2. Item, Aliorum fides amissibilis fuit: ipsius inamissibilis : ergo ejus fidei constantia fuit aliorum improportionabilis.
3. Item, Latera civitatis sunt aequalia, sicut dicitur in Apocalypsi, XXI, 16 : sed charitas omnino improportionabilis fuit aliorum charitati : ergo et fides fidei.
4. Item, I ad Corinth. xiii, 7 : Charitas omnia credit. Item, Marc. IX, 22 : Omnia possibilia sunt credenti. Sed ex ejus fide secutus est effectus Improportionabilis fidei aliorum.
5, Item, Matth, XVII, 19 : Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic : Transi hinc illuc, ei transibit : et nihil impossibile erit vobis : sed ad Ipsius dictum quando dixit, Luc. i, 38 : Fiat mihi secundum verbum tuum, summus montium tulit se et misit se in mare amarum, id est, Mariam : ergo ejus fides, habuit maximum effectum : ergo major fuit aliorum.
6. Item, Abraham ponitur in exemplum maximae fidei: qui contra, spem in spem credidit , scilicet quod credidit seni de vetula filium nasciturum. Sed beata Virgo credidit de se Virgine nasciturum Deum : ergo ipsa improportionabiliter superavit Abraham in fide : ergo et omnes alios : quidquid enim superius est superiore, superius est et inferiore.
7. Item, Gregorius : " Fides non habet meritum, cui humana ratio praebet experimentum : " sed illud creditum maxime fuit super rationem et experimentum : ergo habuit maximum meritum et maximum fidei habitum et actum.
Ex his omnibus manifestum est, quod beata Virgo imperatrix omnium in constantia fidei superat omnes viatores .