72. De Beata Maria V. Tempore Paschali.
80. In Festo S. Nicolai. De Episcopo Puerorum.
86. De paenitentia non differenda.
91. De Paenitentia et de Statu mundano.
93. Planctus de temporum nequitia.
95. Adhortatio ad bellum sacrum.
96. Adhortatio ad bellum sacram.
98. Pro Vacatione in Natali Domini.
99. Pro Vacatione in Natali Domini.
100. Pro Vacatione in Natali Domini.
101. Pro Vacatione in Natali Domini.
102. Pro Vacatione in Natali Domini.
108. Altercatio inter Fratres et Magistrum.
II. CANTIONUM BOHEMICARUM AUCTARIUM.
122. De sanctissima Trinitate.
123. De sanctissima Trinitate.
158. De ss. Iacobo et Christophoro.
159. De s. Iohanne Evangelista.
177. De sanctissima Trinitate.
De Disciplina.
1. Disciplinae filius
Ait imperterrito:
Frater, cur fis devius,
Cur sudas in devio?
Esto Noe similis
Consecratus Domino,
Forte sum odibilis,
Quia verum concino.
2. Timor est initium
Omnis sapientiae,
Timor fugat vitium
Vilis ignorantiae,
Timor dat fastigium
Regiae potentiae,
Timor est humilium
Clipeus in acie.
3. Quid nocet id perdere,
Quod tam cito redeat,
Quidnam cutem vendere,
Cum cito refloreat,
Pro cute recipere,
Quod plus auro valeat?
Ergo, frater, patere,
Quod te timor arceat.
4. Dulcia non meminit,
Qui non gustat tristia,
Mel, ut Plato cecinit,
Sapit post absinthia,
Nam Matthaeus concinit
Inter evangelia:
Ubi timor desinit,
Incipit miseria.
5. Sicut humor modicus
Est medela floribus,
Sic et timor medicus
Optimus in rudibus ;
Taurum domat rusticus
Ictu, fuste, restibus,
Puerum scholasticus
Verbis et verberibus.
6. Nunquam Pharaonicus
Proficit in artibus,
Quia diabolicus
Talis est in omnibus.
Iam ad finem contraho,
Velut ambo sapimus:
Si vis esse Pharao,
Finis erit pessimus.
R Patienter patere
Verba cum flagitiis,
Noli dura spernere,
Ne volvaris vitiis.