In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Ponit sententiam D. Thom. scilicet characterem esse formam absolutam, quam probat quatuor rationibus.
Hic dicitur (a), quod character est forma absoluta. Ad quod adducuntur quatuor rationes. Prima talis est: Mutatio non est, nisi ad formam absolutam, ex 5. Physic. ad characterem est mutatio, patet in ficto baptizato, qui nihil novum accipit in Baptismo, nisi characterem. Secundo sic : Relatio non est fundamentum relationis, quia tunc esset processus in infinitum: sed character est fundamentum multarum relationum; est enim fundamentum similitudinis. ut est argutum ; et etiam fundamentum illius relationis, quam importat signum, quia character est signum rememorativum respectu Sacramenti suscepti; est etiam fundamentum configurationis sive obligationis ad Christum. Tertio sic : Relatio non est potestas aliqua, neque activa, neque passiva, quia neque principium agendi, neque patiendi: character autem est potestas aliqua, utpote character Baptismi est potentia passiva, per quam homo fit capax aliorum Sacramentorum ; character autem ordinis est potentia quaedam activa ad multos actus sacros in Ecclesia: ergo, etc. Quarto sic: In quolibet Sacramento causatur aliqua relatio ad actionem vel passionem in anima suscipientis Sacramentum, et tamen non in quolibet imprimitur character: ergo character non est talis relatio ; ergo aliqua forma absoluta.