QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Opinio ponens objecta aliqualiter in re diversa correspondere conceptibus generis, et differentiae. Obscurum est quid hic velit videtur tantum velle conceptus hos differre ex natura rei, seu formaliter; explicat quarum perfectionum continentia requiritur ad genus, nempe illarum, quarum una perficitur ab alia, et ideo Deum excludit a genere, de quo late agit 1. d. 8. q. 3. maxime n. 16. et 20. et ex ibi et alibi dictis, colligitur praefatam distinctionem ponendam esse inter genus et differentiam.
Alia est opinio, quae propter praedicta motiva, ne ponat conceptus simpliciter diversos generis et differentiae esse fictitios. Sed cum utroque illorum aliquid in re concipiatur, cum illorum actuum sint objecta inquantum objecta, ita formaliter diversa, sicut si essent res omnino diversae, ponit quod illis correspondent aliqualiter in re realiter diversa, ita realiter, quod circumscripta omni operatione intellectus agentis vel possibilis, et omni esse in intellectu praesupposito, vel concomitante, est in re illa differentia, sed realis differentia ponitur habere gradus. Est enim maxima naturarum et suppositorum. Media naturarum in uno supposito. Minima diversarum perfectionum, sive rationum perfectionalium unitive contentarum in una natura. Istam differentiam videtur necessarium ponere in aliis, puta in ente et ejus passionibus, relatione et fundamento in Leo, et creatura. Quandoque videtur etiam, sed non est ita necesse, quod sit ponenda in causa multorum, sicut potentiae animae et virtualitas, in aliis similiter in eminentia, sive alterius speciei, sive ejusdem. Sed in istis duobus ultimis potest bene negari, quia idem non distinctum potest multa causare. Item, non distinctum potest multa excedere, et continentia virtualiter vel eminenter non ad perfectionum realium, quia tales actualiter continentur, et formaliter denominant: virtualiter et eminenter contentum continetur ut aliud ibi contineri potest non inesse, sed abesse vel deesse. Secundum etiam illam opinionem, quae ponit minus ineadem specie esse realiter, in magis non est ibi sicut perfectio realis tantum ; sed ut pars quantitativa virtualis non mobilis, vel corruptibilis sine corruptione totius rei, ita non est ibi differentia rationum realium. De qua differentia quaere in quarto, in quaestione de Uno, talis necessario est differentia illius perfectionis in re, quae correspondet conceptui generis, et illius, quae correspondet conceptui differentiae. Sed major est bene quidem, puta materiae proximae et formae, sicut sensitivi et rationalis secundum pluralitatem formarum. Sed illa est minima ubi potest salvari fundamentaliter ratio generis et differentiae. Hae perfectiones distinctos formant conceptus, et distincta sunt objecta illorum conceptuum, sicut si essent separatae, quemadmodum alibi habetur, quod quidquid perfectionem aliquam consequitur ex propria ejus ratione, etiam eam consequitur, quando unitive cum alia continetur, sicut actio propria, etc. hujusmodi.
Et per hoc potest forma specifica unitive continens formas generum intermediorum, esse principium multarum operationum illis contentis correspondentium, si illa intermedia ex se sint activa. Nihil enim tali perfectioni deficit, quando continetur: sed limitatio tollitur a continente, quia non tantum illam continet, sed illam continet, ac si non illam, et e converso. De hoc quaere ubi supra. Nec tamen quaecumque continentia perfectionum sufficit ad rationem generis et differentiae: sed illarum, quarum altera potentialis est ex propria ratione respectu alterius, et sic potentialis, quod quantum est ex per se ratione ejus, etiam in se non repugnaret sibi esse sub opposito actu, sicut perfectio coloreitatis non tantum est perfectibilis per gradum perfectionis proprium albedini, sed etiam quantum ex propria ratione coloreitatis illius, non repugnaret sibi subesse gradui proprio nigredinis. Conditio prima excludit Deum a genere, si ponatur in illo talis differentia, sive attributorum, sive idearum: nullum enim perfectibile est per alterum specialiter de attributis, quia quodlibet est infinitum, et de ideis, quia respectus ad diversa non perficiunt se. Ideo si est talis differentia, non erit compositio, quia nihil perfectibile, nihil perficiens, licet alius ordo prioritatis alicujus poneretur, nec aliquid unum ex illis. Sed aliquid summe unum, sunt illa per identitatem, quae secundum proprias rationes, nec unum componunt, nec aggregant, quia numerum non faciunt necessarium aggregationi. Si autem nec talis differentia in Deo ponatur, quia nec illa intentionis, quae minor est, et illam immediate sequitur magis, patet quomodo non est in genere haec differentia et compositio sibi correspondens, quando perfectiones contentae sint limitatae,generalis est omni creaturae Et secundum hanc faciliter salvatur, quomodo omnis creatura componitur ex potentia et actu. Non enim ibi accipitur potentia pro illa, quae est ad esse, quia illa non manet in creatura.
Nota, quod hic videtur exprimi propria ratio illius differentiae, quae vocatur secundum intentionem, quia illa secundum talem compositionem, ponit in re, ita quod differentia conceptuum., sive objectorum formalium, non omnis est differentia intentionis, nec etiam si illi differentiae conceptuum correspondet differentia rationum realium. Sed tantum quandoque duae conditiones hic positae sunt ibi. Contra, ergo omnis species composita , et ita accidentia non erunt in genere, patet responsio.
Ista opinio non negat differentiam intentionis, sed ponit sibi necessario correspondere aliquam in re, et i ta ponit quadru plicom differentiam, duplicem realem rerum, et rationum realium; et duplicem rationis scilicet intentionis, et rationis stricte sumptam, quod si differentia intentionis non requirat differentiam rationum realium in actu, sed sufficiat quod in potentia sit in re, et in actu in intellectu in esse primo; ut prius expositum est ; qui potest capere, capiat.