Reportata parisiensia liber secundus.
Quaestio ii. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio unica. utrum angeli meruerint beatitudinem
Quaestio ii. virum omnes angeli mittantur ?
Quaestio i. utrum caelum, sit substantia simplex ?
Quaestio unica. utrumpeccatum a dae fuit gravissimum 1
Quaestio unica. utrum gratia sit virtus ?
Quaestio unica. utrum bonum sit causa mali
Quaestio ii. utrum actus ille sita deo, ut peccatum ?
Quaestio i. utrum synderesis sit in voluntate ?
Utrum peccatum originale remittatur in Baptismo ?
Mens. 2. p. q. 122. m . 4. et 10. D. Thom. 1. 2. q . 81. art. 1. et 2. et q. 82. a. 2. D. Bonav. d. 30. a. 2. q. I. et 2. et hic, a. I. q. I. Richard. art. I. q. I. Vega 4. inTrid. c. 2. Bellarm. 5. de statu peccati per totum. Vasq. I. 2. disp. 132. et atii hic citati. Scot. inOxon. hic. Resolvitur dist. sequenti.
Circa istam distinctionem trigesimam secundam quaeritur : Utrum
peccatum originale remittatur in Baptismo ? Quod non, quia non remittitur defectus, vel privatio, nisi restituatur illud positivum, cujus est privatio. Sed in Baptismo non restituitur justitia originalis, quia baptizatus habet rebellionem appetitus sensitivi ad intellectum ; sed stante justitia originali non fuit hujusmodi rebellio, nec esset post restitutionem illius justitiae, cum sit ejus defectus. Oppositum, Magister in littera.