Quod spiritus sanctus non sit pater christi.
Licet autem filius dei dicatur de spiritu sancto et ex maria virgine incarnatus et conceptus, non tamen dicendum est, quod spiritus sanctus sit pater hominis christi, licet beata virgo eius mater dicatur. Primo quidem, quia in beata maria virgine invenitur totum quod pertinet ad matris rationem. Materiam enim ministravit christi conceptui spiritu sancto formandam, ut requirit matris ratio. Sed ex parte spiritus sancti non invenitur totum quod ad rationem patris exigitur.
Est enim de ratione patris ut ex sua natura filium sibi connaturalem producat.
Unde si fuerit aliquod agens quod facit aliquid non ex sua substantia, nec producat ipsum in similitudinem suae naturae, pater eius dici non poterit. Non enim dicimus quod homo sit pater eorum quae facit per artem, nisi forte secundum metaphoram. Spiritus autem sanctus est quidem christo connaturalis secundum divinam naturam, secundum quam pater christi non est, sed magis ab ipso procedens; secundum autem naturam humanam non est christo connaturalis: est enim alia natura humana et divina in christo, ut supra dictum est. Neque in naturam humanam est versum aliquid de natura divina, ut supra dictum est.
Relinquitur ergo quod spiritus sanctus pater hominis christi dici non possit.
Item. In unoquoque filio id quod est principalius in ipso, est a patre; quod autem secundarium, a matre. In aliis enim animalibus anima est a patre, corpus vero a matre. In homine autem etsi anima rationalis a patre non sit, sed a deo creata, virtus tamen paterni seminis dispositive operatur ad formam. Id autem quod principalius est in christo, est persona verbi, quae nullo modo est a spiritu sancto.
Relinquitur ergo quod spiritus sanctus pater christi dici non possit.