MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
Utrum habuerit gratiam sanitatum?
Sequitur : Alii gratia sanitatum . Glossa : " Curandi Infirmos. "
Quod autem haec maxime fuerit In beata Virgine, patet:
1. Ipsa enim totum hominem sanum fecit in anima et corpore. Altissimus creavit medicamenta de terra . Illa, inquam, medicamenta de quibus dicitur, Eccli, xliii, 24 : Medicina omnium in festinatione nebulae, id est, caro Christi, de terra quidem nata, sed nullo pondere praegravata, ultra puritatem Angelorum exaltata, subito Spiritu sancto operante formata etlineamentata.
2. Item, Eccli. XXIV, 41 : Ego quasi fluvii dioryx, quod est medicamentum generationis, exivi de paradiso, id est, de beata Virgine, quae fuit paradisus voluptatis a principio, in quo posuit Deus hominem, id. est, Christum quem formaverat.
3. Item, Nullus morbus fuit ei incurabilis : ergo vicit omnes in gratia sanilatis"
4. Item, Etiam post mortem curat morios et mortem fugat.
5. Item, Quos curat, sanat ad immortalitatem : ergo superavit omnes in gratia sanitatis. Sic igitur patet qualiter beatissima Virgo habet gratiam sanitatis in summo .''