In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Hic dicitur quod character est forma absoluta, etc. Haec sententia est Alensis et D. Thomae, quem sequuntur ejus discipuli, Richardi, et magis communis, quam ut probabilem tenet etiam Doctor. Secunda sententia est Gulielmi Parisiensis, loco citato in commento praecedentis quaestionis in principio, qui ex instituto probat non esse formam realem absolutam, aut respectivam, sed rationis. Hanc sequitur Durandus et Vasquez disp. 134. cap. 2. eam probabilem existimat, sicut et Soto, loco citato art. 2. inquantum asserit non esse aliquid ab anima diversum ; hoc non obstante posse terminare actionem sacramentalem. Vasquez autem in eamdem sententiam, vel non multum diversam, nostrum Doctorem citat, ex ea sententia, qua putat ipsum benigne interpretandum, quando asserit dari relationes extrinsecus advenientes, et non recte ab aliis intelligi, qui, vel non legerunt Scolum, vel non intellexerunt. Putat ergo et ibi, et 1. part. quaest. 115. cap. 2. eum intendisse fundamentum talis relationis, quam format intellectus; sed haec futilia sunt, quia ex 1. dist. 45. ex 3. dist. 1 quaest. 1. et hic, et infra, dist. 12. quaest. 1. ad 4. dubium, dist. 10. quaest. 2. dist.
3. quaest. 1. 43. quaest. 5. et aliis in locis: et communi utriusque scholae sensu manifestum est, quid Doctor intelligat per relationes extrinsecus advenientes, quales constituit reales, et non rationis; hic autem eum loqui de reali relatione, est extra controversiam.
Tertia ergo sententia Doctoris problematica asserit eum posse salvare characterem, dicendo esse absolutam formam, vel respectivam extrinsecus advenientem, a quo discordant Nominales, in eo solum quod totum genus relationis excludunt in creatis, ut distinctum a fundamento. In hoc paragrapho, ipse proponit fundamentum asserentium esse qualitatem absolutam ; primo, quia ad characterem datur mutatio, verbi gratia, in ficto, qui nihil recipit praeter characterem, sed mutatio non est ad relationem 5. Physicorum. Secundo relatio non est fundamentum alterius relationis, sed in charactere plures relationes fundantur, verbi gratia, similitudinis, signi, etc. Tertio, relatio non est potestas activa, vel passiva ; non sic character, quia est potestas aliqua passiva in Baptismo, qua homo fit capax aliorum Sacramentorum, in ordine est activa ad actum ordinis. Quarto, quia in quolibet Sacramento causatur aliqua relatio actionis et passionis, quamvis in quolibet non detur character.