QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Solvendo argumenta, explicat optime varia loca Aristotelis. Nota ad primum, prius eum scripsisse expositionem textus Metaphysices, quam has quaestiones. Arguit tripliciter contra assertum tertio articulo, scilicet differentiam ultimam dicere tantum ultimum actum, qui est causa unitatis completae, et genus proximum potentiale illius actus. Ad primum explicat, unde sumitur differentia,
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
Ad argumenta principalia. Ad primum additur : aut si est, est quidem ut materia, et exempificatur de voce, et illud membrum est verum, pro quo exemplum adducitur, et propter intelligi ad manifestandum, quod singulare in re correspondet conceptui communi generis, sicut expositum fuit legendo textum. Ad aliud de 10. patet in primo articulo, quomodo, etc. quia conceptus generis, ut in speciebus, licet habeat aptitudinem, ut si ex se concipiatur, primo sit idem numero determinabilis per omnes differentias, tamen ut in speciebus concipitur, per se est actualiter ita diversus, sicut conceptus specierum. Conceptus autem speciei non in diversis natus est per se concipi, et quod aliquando allegatur, de secundo cap. Ad tertium, pars per modum partis, non praedicatur denominative, signata praedicatur. Quaere alibi exempla de capitato et manuato quantum ad per se intellectum, et quantum ad modum concipiendi, propter quem praedicantur. Et quomodo est duplex denominatio subjecti per accidens, et totius a parte essentiali, quae non excludit praedicationem in quil, concurrit haec cum denominatione suppositi, e converso totius de parte non est ita essentialis praedicatio. Ad quartum, si una natura requiritur ad comparationem non unus conceptus, sicut ibi videtur dicere, nihil est ad B illa littera. Et quod dictum est aequivocatio, dictum est Physici, non Logici, nec Metaphysici, quia natura non est una, sed alia et alia, etc. ordine essentiali.
Contra tertium articulum, ubi dicitur, quod ultima differentia speciei, praecise includit de suo per se intellectu actum ultimum in re, qui est causa unitatis completa, et genus proximum praecise includit proprium potentiale respectu illius actus ultimi: arguitur primo, quia tunc primum genus accipietur a materia simpliciter, vel materiali, quia in isto possunt aliqua convenire sine convenientia in aliquo gradu posteriori. Item, tunc nulla species specialissima includit materiam, nisi quia praecise includit conceptum primi generis, nam respectu ejus, omnes differentiae intermediae dicunt actum ; et ita nulla materia, quae sit proprie materia simplex, est alterius rationis ab alia, quia illa est sine omni actu distinguente, et ita nec in caelo, et in igne est materia alterius rationis. Item, tunc substantia, vel includet solam materiam, et ita secundum aliquos non praedicabitur de Angelis: vel est composita ex materia et forma, et nec sic secundum istos, praedicatur de illis. Si neutro modo, tunc differentia corporis constitutiva, addet materiam supra formale importatum per substantiam, ex quo materia pertinet ad quidditatem rei. Et oportet, quod addatur aliquid pertinens ad suam quidditatem, quod est contra istum tertium articulum. Ad illa:
Ad primum, si negetur praedicatum in quid accipi ab aliquo, nisi manifesto per operationem, hoc nihil est: tum, quia multa genera intermedia a nulla propria operatione sumuntur: tum, quia etsi intellectus noster non sumeret, esset tamen perfectio in re, et praedicatum sumptibile; tum, quia transmutatio manifestat aliquid commune, sicut et operatio communis. Aliter potest dici, quod differentia sumitur per se ab actualitate essentialiter perfectiva: quandoque autem talis est realiter forma, et perfectibile materia simplex, vel composita, sic Avicembron posuit omni differentiae correspondere propriam formam; quandoque actualitas a qua sumitur differentia non est forma, sed perfectio formalis, et hoc sufficit pro differentia, et tunc perfectibile non est materia, sed totum ut perfectibile, secundum aliquam rationem in realem perfectivam. Licet igitur quandoque ascendendo abstrahatur vere materia composita a forma vel formato, ut corpus ab animato, et secundum multos ab inanimato, tamen ulterior abstractio fit tantum a ratione reali formali, et ita non statur in materia prima, sed in ente summe potentiali respectu rationum realium perfectiva rum, tale est ens communissime sumptum. Genus autem communissimum omnium naturalium, non tantum a materia sumitur, sed etiam ab aliqua forma secundum se indistincta et perfectibili per omnes actualitates specierum, sicut per rationes reales alias perfectivas. Si autem omnino instas, quod a materia potest sumi praedicatum in quid, ex quo est de essentia rei. et ab illa forma, aliud praedicatum, et in quale, et ita de differentia. Respondeo, illud praedicatum a forma non contrahet praedicatum a materia, sicut differentia contrahit genus, quia utrumque est et aeque commune ; ideo a tali forma non contrahente, sed contrahihili si accipiatur praedicatum erit genus, et in quid; ita potes habere tria genera prima materialium, sed unum totale includit duo partialia. Ideo sufficit illud unum, et neutrum aliorum ponitur genus, quia genus proprie dicitur, quod importat totum potentiale speciei contrahibile per differentiam ulteriorem. Sed quare est una forma secundum se indistincta, quae immediate inest materiae primae, quae contrahitur per omnem formam remotior, sicut per rationem realem, nisi ponatur similiter in omni genere descendendo usque ad specialissima? Respondeo, omnis forma informans materiam primam habet unam rationem realem imperfectissimam et potentialissimam, quae constituit perfectibile per aliam rationem ejusdem formae actualiorem et perfectiorem. Sic salvatur illud : Inter potentiam et actum primum est proportio, secundum indistinctionem primae rationis realis ab illa sumitur genus primum materialium simul, et a materia, ut genus totale secundum praedicta. Quarumcumque igitur specierum formae specificae solae perficiunt rationem primam immediate, ad illas a genere primo materialium descenditur tantum per differentias perfectionales, pandoque per partiales, quamdiu tur in una forma per perfectionales; quando ibi statur, et habetur materia composita, additur differentia partialis in qua; quandoque potest ulterius iri secundum perfectionales, sicut in animali ultra corpus. Ad secundum, per idem patet. Ad tertium dico, quod ista ratio realis a qua sumitur generalissimum, quod est Substantia, est simplex negative, id est, non includens compositionem, non contrarie, id est, repugnans compositioni. Quod autem differentia addat totalitatem essentialem, non est inconveniens, quia totalitas essentialis contrahit partem perfectionalem, sicut quandoque partem essentialem potest contrahere totum perfectionale.
ANNOTATIONES.
Sequitur quaestio decima nona de comparatione conceptus generis et differentiae, atque speciei respectu utriusque secundum identitatem vel diversitatem, t. c. 43. quae ut prius notavi, posset congrue praecedere duas praecedentes, vel saltem immediate praecedentem, quae etiam pulchra est, et subtilis, ac vere metaphysicalis. In principio solutionis adducit modum dicendi Thomae in tractatu de natura generis, et impugnat consequenter satis evidenter, licet quidam conantur evadere argumenta ex fundamentis Thomae suo modo.
Infra ibi : Nota quod sicut idem numero, etc. usque illuc : Secundo modo conceptus illi, etc. assignatur unum parvum Extra, et aliud infra ibi : Nota, quod hic videtur exprimere, etc. usque illuc : Ista opinio non negat, etc. et ibi tange illud. quod dicit, patet responsio, etc. qualiter patet exprimendo, ut nosti.
Propter majorem expressionem illius opinionis in 4. art. solutionis, de differentia intentionis sciendum, quod Henr.
et Thomas etiam videntur ponere differentiam intentionis, tanquam mediam inter differentiam realem et rationis, majorem, videlicet secunda, et minorem prima, et reperitur illa triplex differentia tam in divinis quam in creaturis secundum eos. Realis enim differentia est inter subjectum et accidens in creaturis, in divinis vero inter personas. Rationis autem differentia in creaturis est inter definitionem et definitum ; in divinis inter abstractum et concretum, ut inter bonitatem et bonum, inter essentiam etiam secundum Henric. et proprietates originis ; intentionis vero differentia in creaturis habetur inter genus et differentiam ; in divinis inter attributa, ut inter bonitatem et sapientiam. Vide Var. in primo. d. 2. q. 3. d. 8. q. 1. et d. 45. optime ad haec, et Petrum de Aquila in 2. d. 3. q. 1. Incidentaliter vero habentur in 2. hujus, d. 1. q. 5. et d. 5. primi q. 2. et d. 8. ejusdem q. 3. aliqua verba de hac differentia, vide Henr. in Summa. artic. 2. q. 23. et 24. et quodlibeto 8. q. 9. et quodlibeta 9. q. 1. et 2. et quodlibeto ii. q. 3. et quodlibeto 3. q. 1. et 3. et quodlibeto 13. q. 1. et alibi pluries ad propositum exprimendum. Primo ergo impugnat opinionem de differentia intentionis, consequenter dat sibi intellectum sanum, et sustinet eam, et solvit motiva in oppositum adducta, sed instat finaliter eam excludendo totaliter a proposito ; ultimo alium subtilem modum dicendi adducit, ubi omnia verba mensurabis, et est sua propria atque Varronis. Quaere 8. d. primi q. 3. et 2. d. ejusdem, et in Reportans in prolog. et alibi, et apud sequaces hujus copiose. Ubi adverte de gradibus distinctionis realis et rationis in quodlibeto q. 13. et in primo, ubi supra, et fundamentis generis et differentiae ex parte rei, et quare nec Deus, nec aliquid formaliter dictum de ipso, sit in genere, et continentia unitiva, et in fine notabis valde illa verba : Qui potest capere capiat, et supra ibi : Quemadmodum alibi habetur, quod quidquid perfectionem, etc. considera an sit Extra, vel ubi est illud alibi; in Sententiis enim potest reperiri, ubi supra, sed supra lib. 4. et in Theorematibus. Quaere haec, et vide ad propositum in Logicalibus hujus egregie super Porphyr.
c. de genere, q. 3. vel 4. computando quaestiunculam de loco et q. et in Antepraedicamentis q. 7. et in primo ubi supra, et in 2. dist. 3. q. 6. et d. 16. et in 4.
d. 46. q. 3. et primo Reportationum d. 45. q. 2. et notabis differentiam continentiae actualis, potentialis, virtualis, unitivae, et eminentialis. Nominales, et alios de via communi inquire.
Breviter hic tene, quod conceptus generis ex parte rei distinguitur ad minus formaliter a conceptu differentiae, et ex natura rei a conceptu speciei; sed an formaliter considera, et adde plura hic, ut nosti. Quod addit in solutione 3. principalis, ibi, quaere alibi exempla de manuato, et capitato, etc. Vide in quaest, super Porphyrio. c. de Genere quaest. 3. et originaliter in Avic. ubi ibi notavi. Caetera quae ibi tanguntur in objectionibus et solutionibus vigilanter valde notabis, quia singularis et subtilissima consideratio, et maxime ea quae dicit de materia totali et partiali, et de conceptu generis, et correspondentia ejus ex parte rei, etc. Insolutione etiam primi principalis pondera mentionem, quam facit, de expositione textus, ut supra.
Amplius autem est ita manifestum, impossibile enim substantiam ex substantiis esse inexistentibus, sic ut actu. Duo namque sic actu, nunquam sunt unum actu, sed si potestae duo fuerint, erunt unum, ut quae duplum ex duobus dimidiis potestate. Text. comment. 49.
Manifestum est autem quod substantiarum esse existimataum plurimae, potestate sunt, ut ipsae partes animalium. Nihil etenim separatum est, quando autem separata fuerint, tunc entia sunt, ut materia omnia, terra, ignis, et aer. Text. comment. 56.