Postquam determinavit de temporali processione spiritus sancti, hic determinat nomen quod sibi competit secundum rationem qua temporaliter procedit, scilicet donum. Dividitur ergo in duas partes: in prima determinat de dono, secundum quod dicitur de spiritu sancto per comparationem ad alia dona; in secunda determinat de hoc nomine donum de spiritu sancto dicto, per comparationem ad hoc nomen datum, quod etiam de ipso dicitur, ibi: praeterea diligenter considerandum est, cum spiritus sanctus dicatur donum et datum, utrum eadem ratione utrumque nomen ei conveniat. Et haec dividitur in duas: in prima inquirit, utrum eadem ratione spiritus sanctus dicatur donum et datum, et objicitur ad utramque partem; in secunda determinat quaestionem, ibi: ad quod dicimus quod spiritus sanctus et donum dicitur et datum. Et haec dividitur in duas: in prima ostendit differentiam doni ad datum, secundum quod de spiritu sancto dicuntur, quantum ad id quod in ipso dono est; in secunda, quantum ad id cujus est donum, ibi: et secundum hoc quod sempiterne donum est, refertur ad patrem et filium.
In dono autem duo considerantur: scilicet relatio, vel proprietas, secundum quam dicitur donum; et processio, ex qua secundum rationem intelligendi consequitur talis ratio. Primo ergo assignat differentiam ex parte relationis; secundo ex parte processionis, ibi: et notandum, quod sicut filius nascendo accepit non tantum ut filius sit, sed omnino ut sit...
Ita et spiritus sanctus a patre et filio procedendo accepit non tantum ut spiritus sanctus sit, vel donum, sed etiam ut omnino sit. Prima in duas: primo ostendit quod donum dicitur spiritus sanctus in eadem relatione vel notione, qua dicitur spiritus sanctus; secundo movet quaestionem, et determinat eam, ibi: sed quaeritur, cui donabilis.
Et notandum etc.. Hic assignat differentiam ex parte processionis, et dividitur in tres: in prima ostendit differentiam: quia spiritus sanctus processione qua donum est, habet essentiam divinam, non autem inquantum datum est; in secunda movet quaestionem, et solvit eam, ibi: hic oritur quaestio; in tertia inducit quamdam conclusionem, ibi: ex praedictis patet quod spiritus sanctus sempiterne donum est et temporaliter datum, scilicet quod nomen doni convenit spiritui sancto per processionem aeternam, et nomen dati secundum processionem temporalem.
Et secundum hoc quod sempiterne donum est refertur ad patrem et filium. Hic ostendit differentiam quantum ad id cujus est donum, et dividitur in duas partes: in prima assignat differentiam; in secunda movet duas quaestiones; primam ibi: hic quaeritur, utrum filius, cum sit nobis datus, dicatur, vel possit dici noster; quam solvit: secundam ibi: post haec quaeritur, utrum spiritus sanctus ad seipsum referatur; cujus solutionem differt.
Circa hanc partem quinque quaeruntur: 1 utrum donum sit essentiale, vel personale; 2 utrum sit proprium spiritus sancti; 3 utrum per hoc donum omnia dona dentur; 4 utrum spiritus sanctus processione qua donum dicitur, etiam deus dicatur; 5 utrum possit dici donum nostrum.