MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
Utrum habuerit operationem virtutum ?
Sequitur : Alii operatio virtutum . Glossa : " Operatio miraculorum contra naturam, "
Quod autem habuerit in summo hanc beata Virgo, patet i. Ex eo quod omnium miraculorum miraculosissimum et novissimum est illud quod ejus fide media constat esse factum, scilicet quod Deus homo, mater virgo. Unde, Isa. lxvi, 8 : Quis audivit umquam tale ? Jerem. XXXI, 22 : Creavit Dominus novum super terram : Faemina
circumdabit virum. Ergo ipsa habuit gratiam miracula faciendi in summo :
2. Item, Miraculum est arduum et insolitum super facultatem consistens admirantis : hoc autem totum fuit hic in summo.
3. Item, Alii fecerunt miracula praeter naturam, vel contra naturam, sed ipsius fide factum est miraculum super naturam : ergo patet qualiter excellit omnes in opere virtutum .