QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Utrum partes organicae animalis habeant distinctas formas specie differentes ?
Alens. 2. p. q 62. memb. 2. D. Thom. 1. p. q. 76. art. 4. Gajet. ibid. A vers. 6. Phys. comment. 59. et 2. Metaph. text. 17. Henric. quodlib. 2. q. 2. quodlib. 4. q. 13. Gapriol. 2. dist. 15. Ferrar. 2. contra Gent. cap. 58. Bargnis 1 dict. 30. Durand. 1. dist. 9. q. 1. Gregor. 2. dist. 16. q. 2. Aegid. in tract. de pluralit. formarum. Ant. And. hic q. 17. Trombet. lib. 8. hujus q. 2. Paul. Venet. in summa de anim. cap. 5. Bann. 1. de Generat. c. 4. q. 8. art. 4. Marsil., ibic. q. 6. Herveus. icoct. de pluralit. formar. Fonsec. 2. Metaph. cap. 2. q. 1. sec. 8. Suar. disp. 15. Me-taph. sect. 10. Conimbr. 1. de Generat. cap. 4. g. 22. vide Scot. in 4. dict. 1. 3. 3. a. 2.
Quod non, ex duobus in actu non fit unum, in littera t. c. 49. duo actus constituunt duo in actu ; igitur, etc. Item, ex duobus numero non fit unum ; ergo nec ex duobus specie, quae magis differunt. Item, diversa specie, non continuantur, quae enim forma perficeret materiam, quae subest termino continuanti? animal est unum continuum 5. hujus. cap. de Natura, unum sunt, secundum quod continuum ad natum et cui nascitur: ergo et hic. Item, unam formam substantialem ordine naturae sequitur una forma in materia; forma alimenti est una, quam consequuntur immediate formae partium organicarum, quia quaelibet pars organica simul nutritur, ergo, etc. Item, dividatur vermis, utraque pars manet animata, si in eis sunt diversae formae specie, erunt animalia diversae speciei: ergo vermis prius non fuit unum animal; si in eis est una forma specie, ergo et prius in toto.
Contra, movens et motum sunt duo in actu, una pars movet aliam partem animalis. Item, accidentia magis diversa insunt partibus diversis organicis, quam sint diversa accidentia multorum specie differentium. Item, operationes indicant formas, sed diversas habent operationes specie partes organicae. Item, diversa mixtio in diversis partibus ; ergo alia forma. Item, in omni parte mixti omnes sunt formae elementares, secundum aliquos, et tamen mixtum est unum ; ergo magis est hic.