REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Utrum sola paena damni debetur peccato originali ?
Alens. 2. p. q. 132. m . 10. D. Bonav. hic a. 3. q. I. D. Thom. q. 2. a. 2. Richard. a. 3. q. I. et 2. Rubion. Aegid. Durand. Marsil. Gabr. Ovando, Angles hic , et Herrera in 2. d . 27. vocant tenentes pueros puniri igne, parvulorum tortores. Bellarm. lib. 6. de statu peccati, c. 6. et 7. Suar. tom. 3. d . 57. s. 6. etd . 50. s. 5. Vasq. 1. 2. d. 134. Scot. in Oxon . hic.
Circa istam distinctionem trigesimam tertiam quaeritur primo: Utrum sola paena damni debeatur peccato originali ? Quod non, Augustinus de Fide ad Petr. 24. dicit : Parvulos non baptizatos aeterni ignis supplicio puniendos ; illa est paena sensus.
Item, parvuli non baptizati, non habebunt corpus gloriosum ; igitur possunt pati ab intrinseco et extrinseco, cum corpus eorum componatur ex contrariis ; igitur non solum puniuntur in non videndo Deum.
Item, voluntas in eis non erit confirmata in bono ; igitur possunt peccare aliis peccatis quam sit originale ; igitur habebunt aliam paenam a paena damni.
Item, si puniuntur ista paena, igitur non sola ista, quia habebunt intellectum non sic ligatum, quin poterunt intelligere naturam suam, et poterunt intelligere ad quantam beatitudinem natura eorum fuisset ordinata ; igitur ex hoc possunt tristari ; non igitur solum puniuntur in non videndo Deum.
Oppositum, Magister in littera, quod paena eorum omnium paenarum erit mitissima ; sed si haberent aliam a paena damni, hoc non esset verum.