De perpetua virginitate matris christi.
Si autem per primam sanctificationem sic fuit contra omnem motum peccati munita, multo magis in ea excrevit gratia, fomesque peccati in ea est debilitatus, vel etiam totaliter sublatus, spiritu sancto in ipsa secundum verbum Angeli superveniente, ad corpus christi ex ea formandum. Unde postquam facta est sacrarium spiritus sancti et habitaculum filii dei, nefas est credere non solum aliquem motum peccati in ea fuisse, sed nec etiam carnalis concupiscentiae delectationem eam fuisse expertam. Et ideo abominandus error est Helvidii, qui etiamsi asserat christum ex virgine conceptum et natum, dixit tamen eam postmodum ex ioseph alios filios genuisse.
Nec hoc eius suffragatur errori quod matthaei I, 25, dicitur, quod non cognovit eam ioseph, scilicet mariam, donec peperit filium suum primogenitum, quasi postquam peperit christum, eam cognoverit, quia donec in hoc loco non significat tempus finitum, sed indeterminatum.
Est enim consuetudo sacrae Scripturae ut usque tunc specialiter asserat aliquid factum vel non factum, quousque in dubium poterat venire, sicut dicitur in Psal. Cix, 1: sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.
Dubium enim esse poterat an christus sederet ad dexteram dei, quandiu non viderentur ei inimici esse subiecti, quod postquam innotuerit, nullus remanebit dubitandi locus. Similiter etiam dubium esse poterat, an ante partum filii dei ioseph mariam cognoverit. Unde hoc evangelista removere curavit, quasi indubitabile relinquens quia post partum non fuit cognita.
Nec etiam ei suffragatur quod christus dicitur eius primogenitus, quasi post ipsum alios genuerit filios. Solet enim in Scriptura primogenitus dici ante quem nullus genitus, etiamsi post ipsum nullus sequatur, sicut patet de primogenitis qui secundum legem sanctificabantur domino, et sacerdotibus offerebantur.
Nec etiam ei suffragatur quod in evangelio aliqui dicuntur fratres christi fuisse, quasi mater eius alios habuerit filios. Solet enim Scriptura fratres dicere omnes qui sunt eiusdem cognationis, sicut Abraham Loth suum fratrem nominavit, cum tamen esset nepos eius. Et secundum hoc nepotes mariae, et alii eius consanguinei, fratres christi dicuntur, et etiam consanguinei ioseph, qui pater christi putabatur.
Et ideo in symbolo dicitur: qui natus est de virgine maria: quae quidem virgo dicitur absolute, quia et ante partum, et in partu, et post partum virgo permansit.
Et quidem quod ante partum et post partum eius virginitati derogatum non fuerit, satis iam dictum est.
Sed nec in partu eius virginitas fuit violata.
Corpus enim christi, quod ad discipulos ianuis clausis intravit, potuit eadem potestate de utero clauso matris exire. Non enim decebat ut integritatem nascendo tolleret, qui ad hoc nascebatur ut corrupta in integrum reformaret.