PROOEMIUM BEATI LUCAE IN EVANGELIUM SUUM.
Ecce opportunitas ex opere. Et sequitur, ponens opportunitatem ex tempore dicens :
Sequitur de loci opportunitate, cum dicit :
Sequitur congratulationis modus, cum dicit :
Sequitur de sanctitatis istius Praecursoris progressu.
Sequitur de effectu cum dicit:
Et ideo sequitur signum duplex, naturae, et gratiae.
Sequitur de missi obedientia :
His igitur de causis baptizari voluit Dominus. Sequitur :
Sequitur de auctoritate, cum dicit : Evangelizare, etc.
Dicit igitur tangendo tria : discubitum, ordinem discumbentium, et numerum satiatorum.
Dicit igitur de primo : Sint lumbi vestri praecincti.
Et hoc est quod sequitur tertium :
Dicit igitur : Et ait illi dominus ejus, benigne suscipiens eum :
Dicit igitur : Ducebantur autem, cum amara necessitate tracti. Thren. v,
Dicit igitur de primo : Jesus autem, omnia haec mala et vituperia perpessus, dicebat,
ENARRATIO.
" Appropinquabat autem dies festus azymorum, qui dicitur Pascha :
Et quaerebant principes sacerdotum et Scribae, quomodo Jesum interflcerent, timebant vero plebem. "
Ab hoc loco determinat de sacramento Passionis, subjungens de sacramento Sepulturae, et tertio subnectens de sacramento Resurrectionis: sicut patuit in divisione libri istius, quam a principio induximus.
Sacramentum autem Passionis dividitur in duas partes : in quarum prima, omnia circumstantia Passionem describuntur : in secunda aulem, per glorificationem Centurionis, qua Deum glorificavit, aliquid de effectu Passionis aperitur.
Adhuc autem, Passio ipsa habet tres partes. Dicit enim primo ea quae circumstabant captivitatem : in secunda autem ponit ea quae circumslabant judicium :
in tertia autem ponit ea quae circumstant mortem Domini.
Primum horum trium continetur in capitulo isto. Et habet quatuor partes : in quarum prima ponuntur ea quae faciunt ad discipulorum confirmationem : in secunda autem, ea quae ad tradilionem : in tertia autem., ea quae circumstant principis Apostolorum negationem: et in quarta, ea quae faciunt ad illusionem, et accusationem contra Dominum.
In prima istarum tres sunt partes. Ponit enim primo ea quae caenam circumstant, in qua confirmavit eos per sacramenti susceptionem: in secunda, eorum de ambitione principatus compescit contentionem: in tertia autem, Grmat eos per orationem.
Adhuc autem, Prior harum in quatuor subdividilur partes : in quarum prima dicit ad patiendum convenientiam temporis : in secunda autem ponit proditionem traditoris : in tertia ponit ea quae circumstant caenam, in qua traditoris voluntas est continuata ad (radendum : in quarta vero ponit tacilam proditoris a proposito malo revocationem.
In prima harum tria continentur : in quorum primo convenientia temporis ad Passionem Christi describitur: in secundo, continuata voluntas sacerdotum ad hoc idem ostenditur : in tertio, timor plebis ad hoc perficiendum allegatur.