MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
Utrum habuerit prophetiam.?
Sequitur : Alii prophetia Glossa : " Praedicere futura. "
Quod autem hanc habuit in summo Virgo beata, videtur quod sic : quia
1. Prophetia est divina inspiratio : ergo ubi improportionabiliter Spiritus sancti praesentia est et gratia et inhabitatio, ibi improportionabiliter inspiratio et prophetia : haec autem fuit in beatissima Virgine, juxta illud Lucae, I, 35 : Spiritus sanctus superveniet in te, etc. : ergo in summo ipsa habuit spiritum prophetiae.
2. Item, Spiritus sanctus in animas sanctas se transfert, et amicos Dei et prophetas constituit, sicut dicitur, Sapient. VII, 27. Ubi igitur improportionabiliter translatio, Ibi improportionabilis prophetia et amicitia : hoc autem totum fuit in sanctissima anima Dominae omnium creaturarum : ergo habuit prophetiam in summo.
3. Item, Matth. XI, 13 : Prophetae et lex usque ad Joannem. Et ille fuit propheta et plusquam propheta : quia solem digito demonstravit : sed improportionabiliter plas est solem generare et nobis dare, quam demonstrare : ergo si propter demonstrationem Joannes dictus est propheta et plusquam propheta, multo
fortius beata Virgo propter generationem prophetissa dicetur.
4. Item, Isa. viii, 3 : Accessi ad prophetissam, G lossa : " Virginem Mariam :" dicitur enim ipsa propter excellentiam prophetissa : ergo ipsa excellit in prophetia.
5. Item, Si Caiphas eo quod esset Pontifex anni illius prophetizavit, ut dicitur, Joan. XI, 49 : ergo improportionabiliter beata Virgo omnium regina imperatrix in aeternum, super omnes gratiam prophetiae debet habere.
6. item, Quod hanc gratiam habuerit, per effectum demonstravit, quando conscia secretorum et praescia futurorum ministris nuptiarum dixit : Quodcumque dixerit vobis facile , ''ut praevidens spiritu prophetiae, quod Filius ejus aquam in vinum voluit convertere .