Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
An tantum sit unus Deus?
Alensis i. part. g. 14. memb. 1. et q. 23. memb. 2. D. Thom. 1. contra Gent. cap. 13. et 2. dist. 1. quaest. 1. et 1. part, quaest. 103. art. 3. Henric. quodl. 4. quaest, ult. D. Bonav. hic quaest. 1. art. 1. Varro hic quaest. 1. Suarez in Met. disp. 39. sect. 2. Bellarm. lib. 1. de Christo cap. 3. vide Scotum 2. Mel. quaest. 4. 5. et 6. et 8. Physic. q. 6. Durand. 1. dist. 2. quaest. 1.
Quaeritur tertio an sit tantum unus Deus. Et quod non, arguitur I. ad Corinth. 8. Si quidem sunt domini multi et dii multi.
Item sic : Deus est, ergo dii sunt. Probatur consequentia , quia singulare et plurale idem significant, licet differant in modo significandi; ergo includunt idem praedicatum proportionaliter acceptum: ergo sicut singulare includit singulare, ita plurale includit plurale.
Praeterea secundo , quia sicut Deus est quo majus cogitari non potest, ita dii sunt quibus majores excogitari non possunt: illa autem quibus majora cogitari non possunt, sunt in effectu, quia videtur quod si non essent in effectu, majora possunt eis cogitari.
Praeterea : Omne ens per participationem reducitur ad ens tale per essentiam; sed individua in quacumque specie creata, sunt entia per participationem, alioquin non essent multa, ergo reducuntur ad aliquid tale per essentiam ; ergo est aliquis homo per essentiam, et aliquis bos per essentiam ; sed quidquid est per essentiam et non per participationem, est Deus: ergo, etc.
Praeterea : Plura bona sunt meliora paucioribus bonis; sed quaecumque meliora sunt ponenda in universo, ergo, etc.
Contra Deuter. 6. Audi Israel, Dominus Deus tum unus est. Et Isaiae 3. Extra me non est Deus.