QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Opinio ponens plures formas organicas distinctas in animali suadetur, et aliqualiter respondetur probationibus. Explicatur triplex modus, quo defendi possit, et singuli impugnantur, de quo late Doctor 4. d. 11. q. 3. n. 28. et a n. 33. sed in fine quaestionis respondet impugnationibus, assertive tenens hanc opinionem.
Opinio quod sic, quia pars animalis separatur ab animali sine generatione, et non manet in actu per formam totius post separationem: ergo per aliam, quam prius habuit. Antecedens patet, tum ad sensum, si os extrahatur de corpore animalis.
Respondetur, quod generans universale inducit aliam formam, quia aequivoce dicitur secundum aliquos os vivum et mortuum.
Tum per rationem, quia abscindatur aliqua pars carnis successive a corpore animalis, successive amittet animam et acquiret successive aliam formam, si non manet illa, quam praehabuit.
Hoc autem non cogit, quia successio est ibi in amittendo animam simul cum divisione.
Item, forma eadem videtur aeque conservativa sui a corruptione: corrumpitur autem tota caro, et putrescit osse manente, non corrupto.
Hoc non cogit, quia conservatio major potest esse propter alia accidentia.
Item, formam carnis sequitur ordine naturali in materia, forma substantialis alia ab illa, quae sequitur formam ossis. Patet in putrefactione cadaveris, in generatione aliorum ex ipso ; igitur formae a quibus sunt istae generationes sunt aliae specie.
Hoc non cogit, quia ex eadem parte carnis per putrefactionem possunt plura generari.
Ista opinio si ponat aliquam unitatem in animali praeter aggregationem, quomodo unus est acervus lapidum, oportet quod uno trium modorum ponat ; vel quod ejus unitas sit ab ultima forma, scilicet anima sensitiva, quae sit similiter una specie in toto, licet extensa per accidens ad extensionem totius ; vel quod ante istam, ponatur una forma mixti, quae sit dispositio ad sensitivam: vel tertio modo, quod nulla est ibi una forma specie, sed tantum multae specie ex quibus integratur una forma, a qua est unitas compositi. Sed tertium membrum videtur contra Aristotelem in fine septimi. t. c 60. quomodo enim ex materialibus partibus secundum ipsum, hoc est, ex integralibus, est unum nisi per aliquid, quod sit actus respectu eorum, ita quod illa integralia simul juncta, nunquam videntur esse, nisi una pars essentialis alicujus unius. Aliorum modorum primus ponit minorem unitatem, secundus majorem. Uterque improbatur per hanc rationem : Unius perfectionis est unum perfectibile praesuppositum, ita quod illa propria unitas unius perfectibilis, praesupponitur unitati perfectionis : nec est ab ea quam talem unitatem dabis perfectibili sensitivae, secundum primam viam: vel perfectibili formae mixtionis secundum secundam, non videtur possibile. Confirmatur prima propositio : quomodo enim improbatur una forma totius universi, ipsa negata, vel quorumcumque disparatorum. Item, generatio anima Iis ex semine, est una: ergo sicut terminus a quo est unus, ita terminus ad quem, praecipue si uni formae tantum una succedit naturaliter. Item, transubstantiatio panis in Corpus Christi, est una.