REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Sententia Magistri, Henrici, Gregorii et aliorum, originale peccatum esse morbidam qualitatem ; caro infecta seminatur secundum Magistrum, quia nihil est de veritate humanae naturae, nisi particula accepta de carne Adam, et ista transit cum sua infectione, multiplicata sicut quinque panes. Refutatur primo, quod ait de multiplicatione carnis, quia hoc fieri sine additione novae materiae, est ponere magnum miraculum in generatione cujuslibet hominis ; si autem fieret eadem materia posita sub diversis formis, oportet tantum de universo condensari, quantum occupal illa rarefactio. Occasione hujus resolvit, multiplicationem quinque panum factam fuisse non per novam materiam creatam, nec per extensionem materiae panum, sed conversione alterius corporis in panem, et colligi ex Augustino.
Circa istas quaestiones est una via declarans quod peccatum originale contrahitur ex infectione carnis, et in primo articulo declaratur quod primo fuit anima Adae infecta quam caro sua ; non enim prius fuit infectio in carne quam in voluntate. Secundo, declaratur qualiter caro infecta seminetur. Tertio, quomodo ex carne infecta seminata, inficiatur anima prolis. Quarto, quomodo habet puniri peccatum originale.
De primo dicitur quod sicut peccatum in anima Adae fuit curvitas quaedam, sic consequebatur qualitas quaedam positiva morbida, quae diversimode nominatur in ipsa carne, ut languor, vel morbida qualitas, fomes. Ista existens in carne excitat delectationes sensitivas inordinatas, et quanto plus illae delectationes crescunt, tanto minus delectatur in superioribus. Istud confirmatur, Sapientiae nono : Corpus, quod corrumpitur, aggravat animam. Ista autem qualitas nunquam corrumpitur de lege communi in hac vita, neque minuitur in essentia, quia hoc non posset esse, nisi per gratiam ; sed gratia ipsam non corrumpit, quia non sunt in eodem susceptivo, tamen per gratiam bene potest minui quantum ad effectum. Exemplum ad hoc : Si lapillus esset alligatus alae aquilae, quantumvis pennae crescant, vel aquila ascendat, vel etiam fortificabitur, nunquam minuetur ponderositas lapilli, quia licet minus posset impedire effectum aquilae in volando crescente virtute aquilae, non tamen minus trahit deorsum, quantum est ex se ; sic est de ista qualitate crescente gratia.
De secundo articulo, scilicet quomodo caro infecta seminetur, dicitur diversimode. Primo secundum intentionem Magistri in littera, tota caro Adae fuit infecta, ex illa infectione voluntatis suae. Et vult Magister quod tota caro, quae est de veritate humanae naturae, sit de particula abscissa ab Adam, et ista particula aucta in se erat tota caro, quae fuit de veritate humanae naturae in prole ; et tunc facile videtur imaginari quomodo caro infecta seminetur, quia portio prius infecta in patre sit postea tota caro in prole. Pro hoc videtur auctoritas Matth. 15. Nescitis quod illud, quod in os intrat, in ventrem vadit, et in secessum emittitur ? Igitur nihil quod est de veritate naturae humanae generatur ex alimento ; igitur tantum multiplicatur in se particula abscissa a patre.
Ad hoc est ratio : Si parvuli moriantur ante completam quantitatem adeptam, Deus in resurrectione supplet ; igitur ratione pari, potest eodem modo supplere portionem abscissam a patre, et illo modo dicitur de quinque panibus, quos Deus multiplicavit, et de costa, ex qua fuit Eva formata.
Sed ista opinio rationabiliter improbatur, quia quod talis multiplicatio, si fieret sine additione materiae, non posset fieri naturaliter, et non oportet quod Deus faciat miraculum in generatione cujuslibet individui absque additione materiae.
Item, non posset hoc fieri per potentiam Dei regulariter, quia multiplicando illos panes, quaero utrum illa eadem materia, quae praefuit in uno pane, sit postea in ipso pane facto per miraculum, aut est alia materia ? Si primo modo, cum forma maneat in materia priori, ut prius, et alia forma in alio pane, igitur eadem materia simul erit sub diversis formis atomis dantibus esse completum aeque perfectis, vel oportet dicere quod ille panis praeexistens non est ille qui modo est, quia nisi principia essentialia manent, non potest unum et idem totum remanere. Non tamen nego quin Deus possit facere eamdem materiam sic sub formis diversis, et quod tantum differant panes inter se per formam substantialem et quantitatem. Tamen sic oporteret quod tanta foret condensatio in toto universo, quanta est illa rarefactio ultra cursum naturae. Eodem modo esset in formatione corporis mulieris ex costa, ex quo prius aer replevit illum locum, quem postea corpus mulieris, oporteret quod aer fuisset condensatus, et sic remaneret condensatio innaturalis, quandiu Eva viveret. Vel si costa fuit sine materia nova multiplicata, vel ibi fuit forma sine materia, vel eadem materia, sub diversis formis atomis. Et praeter hoc, etsi virtute divina illa pueri portio resecata a patre, esset multiplicata in se, oporteret tamen illam materiam remanere usque ad diem judicii, et sic tantam esse condensationem innaturalem in aere, et omnibus aliis corporibus, quantum repleverunt de loco omnia corpora hominum ab Adam usque modo.
Et similiter, cum illi panes Evangelici conversi sint in naturam comedentium, illa materia multiplicata in se remanebit usque in diem judicii, et tanta condensatio innaturalis erit in aliis corporibus propter irregularitatem rarefactionis materiae quinque panum ; ideo non credo quod aliqua nova materia fuit creata post illud primum chaos.
Quare igitur videntur Sancti dicere quod multiplicavit istos panes, non addendo materiam.
Dico sicut dicit Augustinus in quadam Homilia super Joan. Mirantur homines de vino ex aqua
facto in festo, et tamen non mirantur cum hoc fiat annuatim in vinea. Miraculum enim fuit aquam immediate fuisse conversam in vinum ; natura autem hoc facit per multa media. Sic dico quod aer circumstans quinque panes non fuit materia proxima toti naturae, ut possit illum convertere in panem immediate, sed per multa media. Fuit tamen Deo materia proxima, quia immediate potuit convertere in panem illum aerem, vel proximum circumstans. Multiplicavit igitur quin que panes, et non per additionem materiae, quae fuisset materia ipsi naturae sufficiens per actionem suam. Sic habent intelligi omnes auctoritates, quae videntur sonare contrarium.