Mariale sive quaestiones super evangelium
Quaestio cxxiii. qualiter b. virgo fuerit multifarie praefigurata?
Quaestio cxlviii. utrum communicaverit passioni filii?
Quaestio clxiii, utrum b. virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
Utrum habuerit discretionem spirituum ?
Sequitur : Alii discretio spirituum . glossa : " Ut discernant quo spiritu fiant. "
Quod autem. hanc habuerit in summo beatissima Virgo, probatur hoc modo :
1. I ad Corinth. ii, 15 : Spiritualis homo judicat omnia : sed ipsa improportionabiliter aliis spiritualis fuit: ergo ipsa improportionabiliter aliis omnia judicaVit : ergo super omnes discretionem spirituum habuit.
2. Item, Paulos non. ignoravit astutiam sapientium, sicut dicitur, I ad Corinth. III, 19. Et ecce plusquam Paulus.
3. Item, In Vitis patrum : Quis evitabit hos laqueos? Responsum est: Sola humilitas : sed ipsa improportionaliter omnibus fuit humilis : ergo improportionabiliter luit indeceptibilis universis.
4. Item, Numquam fuit decepta,
5. Item, Proprium est spiritus nequam tentare de superbia: ipsa autem summe fuit humilis : ergo a spiritu superbiae maxime fuit invincibilis. Sic patet, quod discretio spirituum in summo fuerit in beatissima Virgine .