QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Opinio D. Thom. et Thomistamm unam tantum formam esse in toto suadetur et explicatur, sed postea rejicitur, et juxta mentem Doctoris, forma corporeitatis asseritur, de qua fuse agit 4. d. 11. q. 3. a n. 33, Vide ad hoc multa, quae adduxi disp. i. sect. 4. de Anima, et Auton. Andream hic quaest. 17.
Opinio alia, quod forma mixti praecedens animam si esset alia, ipsa esset una totius virtualiter in se continentis perfectiones multas, secundum quas perficeret diversas partes materiae, et constitueret diversa organa incompleta, scilicet principia imperfecta et quasi remota operationum diversarum: quare si sensitiva animalis bruti ex perfectione sui includat perfectionem talis formae mixti, et praeter hoc propriam, poterit esse una realiter, et multiplex virtualiter: et secundum diversas perfectiones virtualiter contentas tam proprias sibi, quam formae mixti, si eam includat, poterit diversas partes materiae perficere, et diversa organa perfecte constituere. Confirmatur, quia unitas videtur ponenda quantum est possibile, nunc autem major distinctio apparet in operationibus, et in aliis correspondentibus organis, inquantum animata sunt, quam inquantum sunt sic, vel sic mixta; et tamen perfectiones eorum, quae sunt inquantum animata sunt, non ponuntur diversae formae substantiales integrantes unam animam sensitivam, etiam secundum illos, qui non ponunt potentias esse accidentia: igitur nec oportet talem diversitatem ponere in forma mixti, et si non in oculo et aure, pari ratione videtur, quod nec in carne et osse. Secundo, confirmatur per illud 2. Caeli et Mundi, t. c. 62. et inde, de ordinatione entium secundum multas et paucas operationes, quaere ibi. Sicut igitur in corruptibilibus perfectius ens habet plures operationes, ita videtur quod forma, quae est perfectior, sit principium talium. Ex hoc apparet, ut videtur, quare anima requirit corpus habens partes heterogeneas, ut sint apta instrumenta multarum operationum, quarum ipsa est principium, quas non posset per unum instrumentum exercere: et ideo tale corpus habens partes hujus, vocatur organicum, et ita est si aliqua disponat immediate ad talem formam, videtur quod sit una realiter: licet ergo ponerentur in composito multae formae ordinatae, non tamen multae partiales.
Hoc dicitur ad oppositum, quia per fectius plurium operationum est principium cum minori diversitate, ergo sensitiva magis una, quam forma mixti;et licet sensitiva sit principium multorum, non forma mixti, nisi materialiter et dispositive, non tamen possunt perfectiones unitive contentae in sensitiva, ad seipsas materialiter disponere, nec ita oportet eas differre, sicut formas disponentes imperfectiores.
Tertio, confirmatur positio sic : sicut aliquid est ens, ita et unum : ergo perfectius ens est perfectius unum. Respondeo, intensior unitas non semper magis excludit differentiam aliquorum in uno.
Contra istam opinionem quare forma una dat huic parti materiae hanc perfectionem, et non illam, quam tamen aequaliter continet? Respondetur, in forma homogenea, ut ignis, quare illa pars quantitativa datur huic parti et materiae, et illa illi ? Facilius videtur in proposito responderi, quia partes sunt aliter dispositae, vel per formam imperfectiorem ; vel per formas c orni inpendas: vel per qualitates in partibus corrumpendi, ideo diceretur formam dare aliquam perfectionem uni parti quam alteri. Contra, forma omnem perfectionem virtualiter contentam dat omni parti materiae quam perficit: exemplum, intellectiva si continet sensitivam et alias, omnis pars materiae, quae perficitur intellectiva, perficitur aliis contentis. Respondetur, quod quaedam forma habet totalitatem quantitativam, et si per accidens, et hoc sine totalitate virtuali: exemplum, albedo. Quaedam totalitatem virtualem sine quantitativa omnium ; exemplum, anima intellectiva. Quaedam utrumque simul; exemplum in proposito de forma mixti, si ponatur cum sensitiva, aut de sensitiva, si continet illam. Quod accipitur in objiciendo, conceditur de secunda totalitate, non de tertia, quia licet ibi praecedat naturaliter totalitas virtualis illam aliam, tamen in perficiendo materiam secundum illas perfectiones, distincte poneretur necessaria alia totalitas, quia non est eadem pars materiae capax perfectionum istarum distincte. Possent igitur dari quatuor signa. In primo est talis forma habens totalitatem virtualem tantum. In secundo perficit totam materiam, ut primum perfectibile, constituendo compositum sine pluralitate perfectionum distinctarum. In tertio, materia intelligitur extensa, et etiam forma ista per accidens. Inquarto, intelliguntur partes materiae perfici perfectionibus virtualibus formae, et hoc distincte.
Contra ista : si perfectiones aliquae virtualiter contentae sunt incompossibiles in materia, igitur et in forma continente. Probatio consequentiae : nunquam est incompossibilitas aliquorum, ut insunt tertio, nisi quia inter se sunt incompossibilia: unde si album et nigrum non essent inter se repugnantia, quin secundum proprias rationes simul essent in aliqua essentia continente, ut rubore, secundum proprias rationes possent idem perficere. Item, quae est differentia hujus opinionis subtilis quae videtur sequi rationem, et primae, quae videtur grossa, et est sensui consona Nonne prima ponit unam formam mixti habentem multas formas partiales, non proprie quantitativas? quia accidit, quod una sit extra aliam, cum sunt res diversae, et si perficiant, aliam partem materiae perficient, nec forma tota, quae est ex eis, poterit materiam perficere, nisi habentem partes diversas, secundum quas diversae partes formae perficiant. Si compares totam formam ad tota m materiam, et partes ad partes, quae in perficiendo sit naturaliter prior ? tota scilicet, an pars ? aequivocatio erit, quia tota prioritate perfectionis, pars prioritate generationis. Quid ultra potest secunda opinio ponere, si majorem unitatem ponat in tota forma respectu partium quam istam, ut scilicet forma non habens partes reales, perficiens materiam non habentem, m partes realiter diversas, in quocumque nunc naturae perficiat illas partes ? Contradictio videtur, ut deducit prior ratio. Sic ergo teneatur prima opinio-Et confirmatur sic, secundum Philosophum; cor primo generatur etiam tempore ante alias partes animalis, et esset assignare in generatione animalis (loquendo de tota)multas mutationes completas ad multas formas partium, unam ante aliam tempore: ergo si animalis est tantum una forma mixti, vel generatio illius est motus prolixissimus, imo multi motus consequenter se habentes, vel multae mutationes, inter quas cadunt multi motus habentes illas pro terminis, quorum utrumque videtur inconveniens, ponendo unam formam omnium partium animalis.