REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Refutatur, quod ait Magister, prolem abscindi de substantia patris, quia secundum Philosophum fit de menstruo mulieris ; et si mulier peccasset, et vir non, materia fuisset infecta, tamen non fuisset peccatum originale. Praeterea, qualitas morbida si fuit in semine, in instanti generationis non est, quia nec semen est ; ergo tunc non inficit.
Item, opinio Magistri quantum ad hoc, quod proles abscinditur de substantia patris, non videtur vera, quia de semine patris non formatur corpus prolis, vel spiritus, sed tantum de menstruo mulieris, ut vult Philosophus I. de Gen. Animalium, et 2. Vel esto quod de utroque, adhuc principalius fit corpus de menstruo mulieris, quam de semine patris. Et ex illo solvitur ulterius una quaestio, esto quod mulier peccasset, et vir non, an adhuc proles fuisset de materia infecta ?
Dico quod ille casus nunquam contigisset, quia tunc ipsa vel non genuisset, vel prius fuisset purgata, et esto quod sic genuisset, proles diceretur filius peccatricis. Non igitur ex hoc dicitur caro prolis infecta, quia est de infecto ; tum quia tunc fuisset de materia infecta, et tamen sine tali infectione ; tum quia illa qualitas morbida non potest inficere, quando non est ; sed in instanti infusionis animae forma substantialis seminis, vel menstrui corrumpitur ; igitur et quaelibet qualitas, quae fuit in illo composito ; igitur tunc non potest inficere carnem, nec animam ; tum quia si hoc esset causa infectionis prolis, quia est de infecto, igitur etsi Deus formaret unum hominem de digito alterius, adhuc haberet talem infectionem, quod est contra Anselmum de Conceptu Virginali, cap. 19. ponentem duplicem causam quare Christus non habuit peccatum originale, quarum una est ad propositum, quia Christus non fuit filius naturalis Adae, sed fuit corpus Christi de purissimis sanguinibus Beatae Virginis. Quid igitur dicendum de isto secundo articulo secundum hanc viam ? Vel oportet dicere quod vel quia semine prius infecto est ita caro generata, vel quod in seminatione inficitur semen. Et hoc videtur de intentione Augustini de Fid. ad Petr. cap. 5. Non generatio naturalis causat istam infectionem, sed libido in propagatione, et propter hoc in seminatione videtur quod inficitur.