PROOEMIUM BEATI LUCAE IN EVANGELIUM SUUM.
Ecce opportunitas ex opere. Et sequitur, ponens opportunitatem ex tempore dicens :
Sequitur de loci opportunitate, cum dicit :
Sequitur congratulationis modus, cum dicit :
Sequitur de sanctitatis istius Praecursoris progressu.
Sequitur de effectu cum dicit:
Et ideo sequitur signum duplex, naturae, et gratiae.
Sequitur de missi obedientia :
His igitur de causis baptizari voluit Dominus. Sequitur :
Sequitur de auctoritate, cum dicit : Evangelizare, etc.
Dicit igitur tangendo tria : discubitum, ordinem discumbentium, et numerum satiatorum.
Dicit igitur de primo : Sint lumbi vestri praecincti.
Et hoc est quod sequitur tertium :
Dicit igitur : Et ait illi dominus ejus, benigne suscipiens eum :
Dicit igitur : Ducebantur autem, cum amara necessitate tracti. Thren. v,
Dicit igitur de primo : Jesus autem, omnia haec mala et vituperia perpessus, dicebat,
Dicit igitur:
" Intravit autem Satanas. " Non quod menti ejus, vel animae illaberetur: sed quia in eo suggerendo locum suae invenit malitiae. Hunc autem introitum inchoavit in unguenti effusione in Bethania: quando mulier unguentum pretiosum effudit super caput recumbentis Domini. Auxit autem malitiam, cum ad Sacerdotes abiens convenit de pretio sanguinis. Sed in toto consummavit, cum a Christo buccellam accepit, postquam Satanas cum toto suae effectu malitiae in eum intravit. Joan.XIII, 27 et 30: Post buccellam introivit in eum Satanas. Et dixit ei Jesus: Quod facis, fac divus... Cum ergo accepissel ille buccellam,: exivit continuo. Erat autem nox. Ante autem non immiserat in cor ejus diabolus tradendi propositum. Joan.XIII, 2 : Coena facta, cum diabolus jam misisset in cor ut traderet eum Judas Simonis Iscariotae. Bene autem dicitur Satan intrasse in eum: quia movit eum ut suum mancipium, vel sicut suum pecus. Quem enim sic diabolus intraverit, semper in profundum vitiorum impellit. Matth. VIII, 32 : Ecce impetu obiit lotus grex porcorum per praeceps in mare, hoc est, in profundum amaritudinis vitiorum. I Reg. XVI, 14 : Exagitabat eum spiritus nequam a Domino.
" In Judam, etc."
Ecce quis et qualis est traditor, qui omnem rationem diligendi et obsequendi habuit, et nullam prodendi. Ex nomine enim innuit devotionem, ex patria sceleris aversionem, ex dignitate gratiarum actionem.
Judas enim confitens, vel glorificans interpretatur : quia confessioni veritatis, et glorificationi laudis intendere debuisset. Et ideo Deus eum suo nomine a crimine avertere voluit.
" Qui cognominabatur Iscariotes. "
Iscariotes autem memoria mortis interpretatur : quia memoria mortis eum debuit compescere ab audacia. Eccli. VII, 40 : Memorare novissima tua, et in aeternum non peccabis. Sicut et de Juda dicitur, Genes. xlix,8 : Juda, te laudabunt fratres tui.
" Unus de duodecim. "
Electione autem fuit unus de duodecim super discipulos exaltatus : et ideo gratias agere debebat. Psal. xl, 10 : Homo pacis meas, in quo speravi, qui edebat panes meos, magnificavit super me supplantationem. Adhuc autem et depositarius Christi fuit, et conviva.
De primo, Joan. XII, 16 : Habebat loculos, et ea quae mittebantur, portabat. De secundo dicitur in Psalmo liv, 15 : Qui simul mecum dulces capiebas cibos. Hic ergo detestabilis fuit proditor.
Dicit tamen Chrysostomus, quod ideo dicitur Iscariotes, quia non de novo, sed diu mortem Domini procurare meditatus fuit. Joan. VI, 71 : Nonne ego vos duodecim elegi, et unus ex vobis diabolus est? Job, XIX, 19 : Quem maxime diligebam, aversutus est me.
" Et abiit, etc. "
Ecce qualiter iniqui mercimonii contractum quaesivit.
Dicit autem tria, scilicet, quod a via veritatis abiit, quod cum iniquis consilia tractavit, quod de proditione cum iniquis convenit.
De primo dicit, quod " abiit. " Psal. i, 1 : Abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum stetit, et cum his qui in cathedra pestilentiae sederunt convenit. Ezechiel. III, 14 : Abii amarus in indignalione spiritus mei.
" Et locutus est "
De proditione " cum principibus sacerdolum, " in quibus erat summa potestas, " et magistratibus, " hoc est, Scribis, qui magistri erant doctrinae erroneae Judaeorum. I Esdrae, IX, 2 : Manus magistratuum fuit in transgressione hac prima. Tamen dicit Chrysostomus, quod magistratus vocantur duces exercitus, quos statuerant Bomani ad resistendum undique seditionibus. Ad Roman. ii, 19 et seq. : Confidis teipsum ducem esse caecorum,... eruditorem insipientium, magistrum infantium... Qui ergo alium doces, teipsum non doces.
" Quemadmodum illum traderet eis."
Quamvis enim essent principes et magistratus, nihil reputabant se habere quamdiu Christum videbant, qui tamen in nullo nocebat eis, nisi quia Patrem glorificabat. Esther, V, 13 : Cum omnia haec habeam, nihil me habere puto, quamdiu videro Mardochaeum Judaeum sedentem ante fores regias. Ita dixit Aman, qui interpretatur iniquus. Mardochaeus interpretatur amare conterens impudentem : et significat Christum qui contrivit impudentem diabolum, tam in se quam in membris suis, quem iniqui graviter viderunt. Sapient. II, 5 : Gravisest nobis etiam ad videndum. Et ideo de ejus proditione tractaverunt.
" Et gavisi sunt, et pacti sunt pecuniam illi dare.
Et spopondit. Et quaerebat oportunitatem ut traderet illum sine turbis. "
Duo tangit: gaudium pessimorum, et consensum.
De primo dicitur, Proverb. II, 14 : Laetantur cum malefecerint, et exsultant in rebus pessimis.
" Et pacti sunt, " libentissime damnum subeuntes, " pecuniam illi dare. " Et ideo dicitur, Eccli, x, 9, quod avaro nihil est scelestius. Et infra, v. 10 : Nihil est iniquius quam ornare pecuniam: hic enim et animam suam venalem habet, quoniam in vita sua projecit inlima sua. Non enim, ut dicit Chrysostomus, curat quid vendat, utrum Deum aut hominem, dummodo pecuniam accipiat parvam.
" Et pacti sunt pecuniam illi dare,"
Respectu ejus quod valuit. Sed ille potius obolo eum commulasset, antequam nihil accepisset. Zachar. XI, 12 et 13 : Appenderunt mercedem meam triginta argenleos, per quos apprelialus sum ab ew. Sic fratres Joseph, Genes.XXXVII, 28, vendiderunt Joseph. Sed ille viginti argenteis venditus est. Iste non nisi de tertia reputatus est esse melior Joseph. Et si corpus Joseph valuit decem, et anima decem: tunc deitas, in qua Christus abundavit super Joseph, aestinlatione istorum non nisi decem valuit.
" Et spopondit, "
Amore pecuniae Deum vendens. I ad Timoth. VI, 9 : Qui volunt divites fieri, incidunt in imitationem, et in laqueumdiaboli, et desideria multa inutilia et nociva, quae mergunt homines in interiium et perditionem.
" Et " congruam " quaerebat opportunitatem " ipse Judas, cr ut traderet illum " Jesum Chrislum, " sine turbis, " propter causam quam superius induximus. Matth. XXVI, o : Ne forte lumullus fieret in populo, et scandalum istud sustinere non possent.
" Venit autem dies azymorum, in qua necesse erat occidi pascha. "
Hic tangit de caena, in qua complevit diabolus cor Judae ad tradendum.
Dividitur autem in quatuor partes : in quarum prima agit de caenae praeparatione: in secunda, de discubitu in caena: in lertia, de Sacramenti novi iustitutione: in quarta autem et ultima, de proditoris quadam cauta a proposito revocatione.
In prima harum duo facit: tempus enim necessariae praeparationis determinat, et mittit ministros praeparationis.
De primo dicit: " Venit autem dies azymorum, " hoc est quartadecima dies mensis lunaris Aprilis. Exod, XII, 2 et 3: Mensis iste, vobis principium mensium: primus erit in mensibus anni:... decima die mensis hujus iollat unusquisque agnum, etc. Et infra, v.18 : Primo mense, quartadecima die mensis, ad vesperam comedetis azyma.
Et hoc est quod dicit: "In qua necesse fuit, " secundum praeceptum legis , " occidi pascha. " Et hoc validum est contra Graecos : quia ista fuit dies quartadecima ad vesperam: et tunc nihil erat de fermentato in domibus Judaeorum. Pascha autem hic vocatur agnus, quem omnis multitudo filiorum Israel immolavit ad vesperam. Et ideo, Marc. XIV, 1, dicitur : Erat pascha et azyma post biduum, hoc enim de quarta feria dicitur:
quia post quartam et quintam ad vesperam sunt facta ista quae hic dicuntur.
" Et misit Petrum, et Joannem, dicens: Euntes parate nobis pascha, ut manducemus.
At illi dixerunt: Ubi vis paremus ? "
" Et misit Petrum et Joannem, " qui hujus ccenae erant ministri et praeparatores.
Dicuntur autem hic quatuor, scilicet, quos misit ad praeparandum, et praeceptum praeparationis, et ubi praeparent, et ipsa praeparatio quam obedientes fecerunt discipuli.
De primo dicit: " Et misit Petrum et Joannem, " qui duo ad omnia legis ministeria implenda erant devotiores. Praeterea, per Joannem perfectio contemplationis : per Petrum autem perfectio designatur actionis. Hi sunt qui simul currebant, Joan, xx, 4 : Currebant duo simul, et ille alius discipulus praecucurrit citius Petro. Hi sunt qui simul ascenderunt in templum . Hi sunt qui specialis erant familiaritatis ad invicem : et ideo unus innuit alii de secrelis . florum unus Romam, alter Asiam adduxit Domino. Hos ergo duos misit, ad significandum quod intellectus et actio Domino ccenam debent praeparare.
" Euntes parate nobis. "
Hoc est praeceptum praeparationis.
" Pascha, " hoc est, agnum paschalem et epulas. Sicut etiam de spirituali ccena dicit Aposlolus, I ad Corinth. v, 7 et 8 : Pascha nostrum immolatus est Christus: itaque epulemur, non in fermento veteri, neque in fermento malitiae et nequitiae, sed in azymis sincerilalis et verilatis.
" At illi dixerunt: Ubi vis paremus?
Qnaerunt de loco, et expediuntur. Sciverunt enim quod non in omni loco comuni manducanda esset caena Dominica, sed in loco honesto et mundo et sancto : et ideo quaerunt : " Ubi vis paremus ? " Psal. lxxv, 3: Factus est in pace locus ejus, et habitatio ejus in Sion. In pace, scilicet affectus, et speculatione intellectus. Loca enim communia, in quibus aliis diebus hospitari consueverat, sciverunt: sed quaerebant locum convenientem Sacramento. II Paralip. VII, 12: Elegi istum mihi locum in domum sacripficii.