Mariale sive quaestiones super evangelium
Quaestio cxxiii. qualiter b. virgo fuerit multifarie praefigurata?
Quaestio cxlviii. utrum communicaverit passioni filii?
Quaestio clxiii, utrum b. virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
Utrum habuerit genera linguarum?
Sequitur : Alii genera linguarum . Quod autem hanc gratiam non habuerit in summo, videri potest :
Linguae enim in signum sunt non fidelibus, sed infidelibus . Sed ipsa fidelissima fuit : ergo donum linguae non debuit habere.
2. Item, Ipsa non debuit praedicare : ergo non debuit donum linguae habere. Item, Glossa, ibidem : " Ut euntes per mundum intelligant linguas hominum. " Sed ipsa non debuit sic ire per mundum : ergo non debuit habere donum linguarum.
Sed contra :
1. Ipsa est advocata omnium : ergo debet scire linguas singulorum.
2. Item, Act. ii, 3 : Seditque supra singulos eorum Spiritus sanctus : sed ipsa fuit cum eis quando apparuerunt dispertitae linguae tamquam ignis : ergo accepit donum linguae cum ipsis.
3. Item, Cum diversis hominibus conversabatur : ergo indiguit dono linguae.
4. Item, A nullo illustrium vincitur in aliquo : ergo habuit donum istud omnibus aliis excellentius .