QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Ad tertium, quod ait diversa specie conti. nuari, intelligi debet de quantitate, quae perinde se habet in uno et diversis modo non separentur ab invicem ; et forte loquitur in sententia tenente eamdem quantitatem manere in genito et corrupto, de quo agit 2. d. 3. q. 4. num. 10. et 17. licet magis ipse inclinet in oppositam partem. Tenendo autem quantitatem subjectari in composito, et variari in genito et corrupto, etiam diversa specie continuantur quandoque, ut in aggeneratione, in cujus singulis instantibus quantitas rei genitae terminatur intrinsece termino illo, ad quem actio pervenit, et reliqua quantitas tantum extrinsece terminatur, quia non potest p o eodem instanti alius terminus intrinsecus in ea resultare, alioquin in singulis instantibus continuae aggenerationis tot novae superficies resultarent, et statim desinerent. Item, illae quantitates in singulis instantibus essent contiguae, et simul mutatio fieret continue, quod repugnat. Dicendum ergo, si aggeneratio est continua, ut in exemplo de manu arescente, si teneatur aliam formam induci dum moritur, quod una forma intrinsece, alia vero extrinsece terminetur in singulis instantibus alioquin unum punctum materiae simul subesset duabus formis specie distinctis contiguis ; ad eumdem modum con inuantur alba pars et nigra ejusdem virgae, et necesse est alteram tantum intrinsece terminari, alioquin in linea continuante superficiem gimul inhaererent albedo et nigredo; illa autem forma, quae de novo introducitur, et ejus agens, impediunt ne indivisibile resultet in altera. Dices, igitur quantitas in casu non erit continua, quia non habet terminum communem ; nec contigua, quia non habet duo ultima, quae sunt simul. Respondetur; in rigore ita esse, sed illo casu erit medium inter utrumque, et hoc sensu continuum, quia non contiguum, ut hic ait Doctor ; si tamen teneatur quantitatem non variari in genito et corpore, in rigore erit contiuua, juxta haec, intelligitur axioma 5. Met. text. 89. Quw specie differunt ni,npossvv i esse continua et quomodo partes animalis continuantur, quia formae partium non possunt habere unum terminum communem, habent tamen majorem unitatem contiguitate, ut hic Doctor, et hoc videtur esse quod dixi, alteram intrinsece, alteram extrinsece terminari. Vide Suar. in Met. disp. 40. sec. 5. a num. 55. Fons ille de quo hic loquitur Doctor ad lacum Each, in Tyronia Boreali Hiberniae parte traditur esse ; ego saepius ab incolis circumvicinis audivi, frequenter reperiri in illo lacu lignum, cujus infima pars est lapis, media ferrum, et suprema lignum ; in una tamen specie ligni id observatum est, de quo Cambren. indescript. Hibern. Locus ille in Hibernia, inquo(utait hic Mauritins)nullus moritur, est in Provincia Momoniae, et vocatur insula vivorum ; morib undi tamen ibi agoni zant, et quia sic vivere taedet, deportantur extra insulam, ut vitam finiant, quia intra eam mori non possunt. De avibus illis, quae secundum eumdem nascuntur ex arboribus, quod scribit, res est vulgaris. In Patria Occhaniin eadem Tyronia, juxta mare, frequentissimae sunt, quas, .t ego saepissime vidi ; sunt autem duae vel tres species harum avium ex diversi generis arboribus nascentium, quarum una fere ad magnitudinem ferorum anserum ( qui etiam ibi sunt frequentissimi) accedit, a quibus figura non multum differt, de quibus videri possunt Cambren. supra, Joan. Leslaeus in descript.
Scot. et Hector Boetius. Quod vero in Hiberma nullum sit animal venenosum, ut ait Mauritius, praeter quotidianam experientiam, id testantur V. Bedalib. 1. hist. cap.l. S. Isidor. 1. ii. etym. cap. 6. Vincent. 1.6. Spec. Hist. cap. 19. Jocelin. c. 108. vitae S. Patritii, Tiraeus, Orosius, Solinus, Sabel. Polidor. Molanus, Majolus, et alii. Sed haec quia ad metaphysicam non spectant, missa faciamus. Multa his magis miranda habuit Hibernia, olim sanctorum insula nuncupata, teste Joceliuo supra c. 174. quam, proh dolor !a multis jam annis, deformare studuit inimicorum Ecclesiae perfidia, et perversis erroribus depravare ; sed Dei gratia, et Sanctorum suorum patrocinio, aliquem adhuc pristini ardoris igniculum retinens, fidem saltem majorum, contra quotidianas haereticorum persecutiones fidelissime, constautissimeque servat, ita ut vicinis insulis et regionibus jamdudum in fide corruptis, in haeretica permanentibus pervicacia, Hibernia in Catholica semper fide virgo usque adhuc in Ecclesiae Sanctae obedientia inviolata permaneat.
Ad primum argumentum dicendum, quod major est vera, quando illa duo sunt in actibus ultimatis, ita quod illa actuata non sunt capacia ulterioris actualitatis, quales non ponuntur partes illae. Ad secundum, quanto aliqua sunt magis unum in participando unam rationem, tanto minus nata sunt uniri, ut ex eis fiat unum: ergo, consequentia non valet. Ad tertium negatur major, quia manus arida continuatur carni vivae, vel ramus arbori, sicut ligno lapis secundum aliquos de fonte convertente lignum in lapidem. Habetur in Hibernia, seu Scotia majori. Ad probationem majoris si punctus ponatur privatio ulterioris longitudinis, et sic linea ulterioris latitudinis, et superficies profunditatis, non est difficultas, quia forma nibil perficit sub puncto, nec linea, sed tantum sub quantitate corporea. Si autem ponantur linea et superficies, et punctus aliqua alia positiva, quia et corpus in cujus definitione cadunt, est aliquid positivum ex 3. Metaphys. t. c. 7. difficile est argumentum, quia non sunt in materia sine forma substantiali, nec cum formis oppositis. Tunc etiam non oportet omnem formam substantialem requirere determinatam quantitatem in materia, imo nec aliquam, quin possit non quantam perficere. Aliter minor negatur, et ponitur quod unitas partium animalis est major unitate contiguitatis, et minor continuitate. Primum patet, quia fructus avulsus non nutritur. Secundum patet in summitatibus ossium, ubi dicitur fieri continuatio per cartilaginem, post decoctionem videtur cartilago separari, non reliquendo signa continuationis. Contra hoc ergo animal unum, est multa animalia, quia multae substantiae sensibiles. Respondeo, anima est primo perfectio animalis per se, et non primo partis animalis: ergo substantia animata sensibilis primo est animal, non sic pars. Ad quartum respondeo, major videtur vera, quia generationem praecedit alteratio propria, quae non potest recipi, nisi in substantia determinata. Minor falsa, quia alimentumest alterabile secundum diversas partes diversis alterationibus,praeviis diversis generationibus. Aliter dicendum, quod sicut est una forma principalis generantis secundum quam agit, ita et una est principalis terminus generationis, aliae sine quibus non est illa, sunt termini non principales. Exemplum, quando animal generat animal, secundum aliquos generat formas quatuor elementorum, non tamen ut principaliter intentas, sed necessarias propter formam mixti principaliter intentam.
Ad argumenta contra primam opinionem, quia illa opinio tenetur, respondendum est. Ad primum unius perfectionis, etc. Respondeo, partes materiales, quae vocantur elementa in fine t. c. 60. non habent tantam unitatem, antequam recipiunt formam, quantam habent a forma, sicut A et B in se quantam habent a forma syllabae. Sufficit igitur respectu formae illuminatae aliquo modo unitas ordinis in partibus materiae, scilicet quod tota materia ex illis ordinem habeat ad talem actum, ut formam adaequatam, respectu cujus nulla pars materiae esset potentia adaequata. Ad illud de anima mundi, dicitur, quod non est una forma, quia tunc universum esset imperfectum quocumque individuo corrupto. Contra, numquid animal imperfectum quacumque carnis parte amota ? nonne individua in universo ponerentur, quasi partes homaeomereae, et species quasi anomaeomereae? Aliter arguitur, quod operatio arguit formam: igitur ubi ultra proprias operationes convenientes partibus secundum proprias formas, videmus aliquam unam operationem communem, sicut in animali sentire, ibi concludimus formam totius actuantem omnes partes. Communiter in partibus universi ultra proprias operationes convenientes eis secundum proprias formas, nullam videmus aliam communem, ut in igne et aqua, ultra calefacere et frigescere; ergo, etc.
Ad illud de unitate generationis animalis, patet per confirmationem primae opinionis de generatione cordis ante alia, et hoc loquendo de inductione formarum partialium mixtionis. Si autem generatio animalis dicatur inductio sentire, ill aest unica in unico instanti, nam simul potest quaelibet pars secundum formam mixtionis, esse dispositio ad receptionem sentire, eo modo quo est ejus receptiva, licet non possit simul semen esse dispositum ad omnes formas partiales mixtionis. Unde nota, quod non simul inducuntur formae mixti, tamen sensitiva tota simul in ultimo instanti completae organizationis, nec simul forma mixti cum sensitiva. Ad argumentum pro secund, opinione. Ad primum de majori distinctione operationum continentium sensitivam, quam formam mixti: Posset dici quod, etc.
ANNOTATIONES.
Sequitur quaestio vigesima de pluralitate formarum, t. c. 49. et 56. quae famosa valde est, et litigiosa ; sunt enim materiae communiter currentes hoc tempore in quibus magna dyscolia habetur, de primo videlicet cognito, de pluralitate formarum, de universalibus realibus, de univocatione entis, de principio individuationis. Apud Theologos vero curiososque magnates de aeternitate mundi, immortalitate animae, atque futuris contingentibus, praescientia et praedestinatione, famosa quaestio habetur, quae quanto magis ventilantur, tanto difficilius comprehenduntur.
Hanc materiam copiose habet in 4. d. 11. q. 3. et in 3. dist. 2. et 4. aliqualiter, et in 2. dist. 18. et alibi saepius incidentaliter.
Adverte, quod haec quaestio in aliquibus originalibus solet poni 4. lib. 8. sed licet ibi habeat locum, hic etiam non minus valet.
In principio solutionis ponit opinionem, quam sequitur finaliter in hac quaestione, quam etiam Henr. de Gand. in multis quodlibetis habet ut supra notavi, et quam dilatant Nominales nimis, et sequuntur Avicembron etiam, et Linconiensis, et Joannes Jandunus, et plures alii habent idem, pro qua arguit notanter. Ubi adverte, quod evasiones ibi additae immediate ad argumenta, notantur Extra vel additiones ; et si volueris eas legere adhuc consequenter replicas sustinendoopinionem illam, vide in 4. ubi supra, et apud alios Graduatores formarum. Quaere in quaestione trium principiorum copiose hic.
Deinde declarat illam opinionem notanter, et qualiter defendi possit, et ultimo eam impugnat secundum omnem intellectum satis notanter, sed in fine quaest, i. motiva solvit.
Consequenter ponit secundam opinionem quae est Thomae, et videtur etiam Alberti, etaegidii, et multorum sequacium. Quaere Thomam 1. part. q. 76. et 77. et in 4. d. 11. artic. 1. et d. 44. et in primo scripti, d. 8. et in libello de natura generis cap. 17. et in q. de potentia, q. 3. et in quaestionibus disputatis. Quaere Hervaeum quodlibelo 2. q. 10. etquodlibeto 4. q. 10. Quaere Var. et alios minores, ut nosti, et modernos Parisienses, et Nominales, et specialiter Occham quodlibeto 2. q. 10. et 11. et super Sententias, et Avicen. et alios Medicos.
Adducit consequenter motiva pro illa opinione apparentia, sed addit evasiones bonas, ubi assignatur quoddam Extra ibi : hoc ducitur ad oppositum, etc. usque illuc : Tertio confirmatur, etc. sed est satis bona littera.
Deinde impugnat illam opinionem, et ultimo concludit cum prima opinione quid tenendum sit, et motiva in oppositum solvit, ubi Doctoris sententia est satis clara et singularis, ut in locis allegatis supra prolixius habetur, quam confirmabis multipliciter ex antiquis et modernis. Vide Commentatorem 6. Physicor. commento 57. et alibi, sed instantias plures adducere potes. Vide in 2. d. 15. argumentum ad hominem, sed faciliter evaditur, licet habeat bonam apparentiam. Considera etiam hic quot sint ponendae formae totales et partiales, et a qua forma est unitas animalis, et plura alia difficilia pertractabit hic curiosus lector, quia materia copiosa est, et solutiones argumentorum principalium,et opinionesexaminabis diligenter.
Propter illud, quod tangit infra exemplariter de ligno continuato lapidi in quodam fonte, etc. adverte, quod ille fons est in Hybernia, seu in Scotia majori, aut Irlandia in partibus Septentrionalibus insulae ; lignum enim affixum illi aquae ad limum usque inclusive, peracto determinato tempore reperitur tripartitum, continuum tamen; nam pars supereminens aquae remanet lignum, pars media ferrum, et pars infima lapis, et hoc non mirum est respectu aliorum plurium, quae in hac Insula inveniuntur. Nam ibi locus est, in quo nullum animal mori potest, quamdiu ibi deget. Sunt et arbores ex se generantes aves fere anserum sylvestrium quantitatis; sunt alia loca in quibus cadavera illico resolvuntur, et alia in quibus perpetuo manent illaesa ; est etiam tota terra immunis ab omnibus venenosis, imo tanquam remedium contra ea ubicumque feratur. Plura alia quaerantur apud antiquos. Quaere Consiliatorem 10. particula problematum, in commento problematis 7. Taceo incolarum virtutes, et mores ne assentari nostratibus videar, animi tamen nobilitate, et armorum vehementia, caeteros excellere, asserere non ambigo ; haec a Metaphysici speculatione aliena sunt, sed propter exemplum exemplariter hactenus dicta.
Infra ibi : Unde nota quod non simul, etc. usque illuc : Ad argumenta 2. opinionis, etc. assignatur Extra in aliquibus, sed littera satis bene est ad propositum.
Adverte consequenter ibidem ad solutionem illam, quam omittit inceptam tantum, ad primum argumentum secundae opin. quaere in 4. ubi supra, et nota ibi, quae forma et cujus operatio in alia potest contineri, et quae non. Breviter potest negari, et formam mixtionis et operationes consequentes eam posse contineri in aliqua anima, considera tamen instantias de forma corporeitatis pertractabis secundum varias opiniones ut nosti.
Aliam ultimam quaestionem Ant. And. hic disputavit de composito, quae non est multum necessaria, habito supra sufficienter de termino generationis quo et quod, et infra q. ult. 8. lib. habetur sufficienter, sed pro quanto tangit de 3. entitate notabilis est. Totum accepit ex 2. d. 3. quaest. 2. et aliis sequacibus hujus, ubi Comment. imaginationem impugnabis ex propriis dictis plerumque.