REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Resolvitur juxta sententiam positam quaest, prima distinctionis 30. parvulos contrahere originale, et explicatur modus. Resolvitur etiam quaestio dist. 31. quomodo anima contrahat originale a carne infecta, de quo vide Doct. in Oxon. dist. 32. num. 22. Item quaestio 2. dist. 30. quod originale est privatio justitiae originalis. Resolvitur etiam quaest, dist. 32. originale tolli per Baptismum. Vide in Oxon. Schol. dist. 32. et 33. Item resolvitur quaestio hujus dist. 33. parvulos puniri tantum paena damni ; de quo vide Doctorem dist. 33. num. 2. et ibi Schol.
De tertio articulo, scilicet quomodo anima inficiatur ex carne, dicitur quod infectio in carne est causa infectionis in anima, non quidem talis infectionis, qualis est in carne, quia anima non est capax talis infectionis, sed est causa talis infectionis, qualis anima est capax, scilicet culpae. Exemplum ad hoc : Sicut leprosus tangens aliquid, quod non est capax talis morbi, ibi causat aliam infectionem ; si autem esset capax talis infirmitatis, causaret illam. Similiter cibus, qui in se non est leprosus, nec causativus talis infirmitatis in quocumque comedente, in aliquo tamen quod est capax illius infirmitatis, causat talem infirmitatem. Ex istis patet ad primam quaestionem, quod quilibet naturaliter propagatus contrahit peccatum, quia per hoc quod anima Adae prius fuit infecta, fuit postea caro sua infecta, et ex carne sua caro prolis, et deinde ex carne anima prolis.
Et per hoc patet solutio tertiae quaestionis, quod anima contrahit peccatum originale a carne infecta seminata. Similiter ex istis patet solutio secundae quaestionis, scilicet an peccatum originale sit carentia justitiae originalis, vel quid sit? Quia secundum opinionem Magistri in littera, esset tenendum quod peccatum originale esset concupiscentia. Secundum aliam opinionem dicitur quod est formaliter curvitas, seu carentia illius rectitudinis, et ex hoc consequitur pronitas in voluntate condelectandi appetitui sensitivo, et sic communiter est privatio justitiae originalis, et tunc non est concupiscentia, nisi materialiter, nec ignorantia, nisi causaliter.
Et per praedicta patet solutio quartae quaestionis, scilicet an peccatum originale remittatur in Baptismo, quia ponendo quod curvitas illa sit peccatum originale, patet quod illa tollitur per rectitudinem, quae advenit cum gratia in Baptismo. Tamen si esset peccatum originale concupiscentia, certum est quod illa non tollitur per gratiam quantum ad essentiam, ideo non deletur in carne illa dispositio quantum ad fomitem, qui tamen prius regnavit, sed post potest retrahi. Similiter prius illa concupiscentia imputabatur, post baptismum non imputatur.
Similiter patet ad ultimam quaestionem, scilicet qua punitione punitur peccatum originale ? Dicitur quod solum carentia illius boni, quod natum fuisset inesse, si recepisset Baptismum ; ideo puniuntur parvuli sola paena damni, quia non fuit in eis aliqua mala delectatio, sed sola curvitas privans rectitudine naturali.