Mariale sive quaestiones super evangelium
Quaestio cxxiii. qualiter b. virgo fuerit multifarie praefigurata?
Quaestio cxlviii. utrum communicaverit passioni filii?
Quaestio clxiii, utrum b. virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
Utrum habuerit interpretationem sermonum ?
Sequitur : Alii interpretatio sermonum . Glossa: " Exponere Scripturas. " Sed quod hanc in summo habuit beata
Virgo, patet ex determinatis, ubi probatum est quod omnes Scripturas intellexit. 2. Item, Non est verbum quod Domi- nus non revelavit servis suis, sicut testatur Amos, in, 7 . Ergo multo plus matri. Caetera ut supra.
Sic igitur manifestum est, quod
beata Virgo omnium gratiarum gratis datarum perfectionem in summo possedit, etiam hunc gratiarum novenarium .