In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Rejicit quartam rationem D. Thom. quia destruit primam, et resolvit, non obstantibus rationibus allatis, posse defendi characterem esse relationem extrinsecus advenientem. Favet Trid. ss. 7. can, 9. dicens esse signum. De hujusmodi relationibus agit 3. dist 1. quaest. 1. et infr. d. 13. quaest. 1.
Quarta (c) vero ratio destruit primam. Si enim universaliter in aliis Sacramentis causaretur relatio nova ad actionem vel passionem Sacramenti, et non character, ergo est ibi relatio nova sive absolutio aliquo novo, nisi fingas in quolibet alio poni aliquod absolutum correspondens characteri, utpote ornatum quemdam. Sed si ille ornatus est forma supernaturalis, erit indelebilis, eo modo quo character est indelebilis, quia non poterit habere causam demeritoriam. Et tunc videtur fictio, quare non possit dici character, cum sit forma prior ipso effectu principali Sacramenti, et forma indelebilis, quare etiam ille ornatus non poterit habere effectum suum, cessante fictione in aliis Sacramentis, sicut ponitur character in Sacramentis imprimentibus characterem.
Respondeo ergo, quod ratio nihil probat, nisi quod character non est quaecumque relatio ad actionem vel passionem Sacramenti ; sicut si esset forma absoluta, non esset quaecumque absoluta, quia in aliis Sacramentis, secundum istos, imprimitur aliqua forma absoluta, sed non character. Et propter hoc potest dici, quod non in quolibet alio Sacramento imprimitur aliqua relatio manens post actum: character autem si est relatio, manet post actum suscepti Baptismi, imo semper. Non obstantibus ergo istis rationibus, quae non concludunt, ut visum est, potest dici characterem esse tantummodo quemdam respectum extrinsecus advenientem ipsi animae, causatum a Deo immediate in susceptione Sacramenti initerabilis, quia sic ponendo saltem omnes conditiones salvantur, quae communiter attribuuntur characteri.