REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Impugnat efficaciter quod dicit opinio posita, voluntatem causare qualitatem morbidam in carne, quia hanc per imperium nec supremus Angelus facere potest, nec illa qualitas esset caelestis, nec elementaris, nec mixti. Impugnat etiam quod dicitur, semen infici, quia hoc ad nihil deservire videtur, quia sine ullo peccato,
ex ipsa natura pars inferior rebellaret contra superiorem, quod norunt Philosophi, qui nihil de originali peccato intellexerunt.
Contra tamen illa sunt quaedam dubia.
Circa primum articulum est quomodo voluntas potest causare qualitatem morbidam in carne, cum ista sit qualitas corporalis. Non potest hoc causare per imperium suum, quia nec supremus Angelus, nec etiam esto quod posset aliquis ex imaginatione aliquid facere circa objectum, secundum quod ponit Avicenna, et Algazel, 5. Physic. cap. 9. quod oculus vaticinantis projecit camelos in foveam. Sicut etiam ponunt medici quod mala vetula ex pessima imaginatione sua inficit humorem in oculis suis, et ille humor infectus inficit aerem, et sic ex intuitu inficiuntur pueri passibiles multum, et frequenter evenit illud malum, quod ita intense imaginantur. Adhuc tamen qui non habet actum circa unum objectum, nihil causat in illo, quamquam posset in alio, circa quod est actio. Sed Adam in isto instanti, in quo fuit ista infectio in voluntate sua, non habuit actum circa corpus suum, sed circa mulierem, quam tunc immoderate dilexit, ut prius dictum est .
Item, secundum hancviam sequeretur quod voluntas creata posset inducere qualitatem corporalem, et tamen ipsa nunquam potest eam corrumpere, nec ex se, nec aliunde adjuta per aliquod agens naturale, quia, ut conceditur, nunquam potest corrumpi in hac vita.
Item, ista qualitas nec esset qualitas caelestis, nec elementaris, quia caro neutrius qualitatis est susceptiva ; nec potest esse qualitas mixti, quia nulla est qualitas mixti, quin sit corruptibilis a tota natura creata ; sed ista qualitas morbida non ; igitur, etc.
Circa secundam partem primi articuli est dubium, quare caro infecta seminetur? Si enim ponatur, ut sit rebellio appetitus sensitivi ad vires inferiores, non oportet propter hoc ponere istam qualitatem, quia, ut probatum est prius ista rebellio est naturalis, igitur natura sibi derelicta sufficit ad rebellionem, etsi nulla qualitas inficiens carnem ponatur in prole. Si enim esset homo hic formatus de terra, haberet rebellionem appetitus sensitivi ad superiorem, quia Philosophi hoc invenerunt per naturalem rationem, quia per naturalem rationem non potuerunt investigare quod causa illius rebellionis fuit peccatum originale. Igitur vel oportet ponere quod maximi Philosophi non viderunt naturam, nec cognoverunt voluntatem, et appetitum sensitivum naturaliter, quia erraverunt dicendo naturam esse causam hujus rebellionis, vel quod naturaliter potuerunt videre quod peccatum originale fuit hujus causa.
Dices, naturale est appetitui superiori condelectari appetitui sensitivo, et hoc viderunt Philosophi, sed non cum libidine.
Contra, si hoc sit naturale condelectari, cum agens naturale agit inquantum potest summe, igitur appetitus sensitivus delectatur in sibi convenienti inquantum potest, quia ducitur, et non ducit, ut vult Damascenus 43. Igitur quanto homines fuissent integriores et nobiliores in natura, plus delectatur appetitus sensitivus in sibi convenienti, et plus appetitus superior condelectaretur.
Item, si ponatur infectio in carne, ut sit rebellio appetitus sensitivi ad intellectum, igitur debet poni tantum in appetitu sensitivo, in quo est rebellio, et non debet poni in parte superiori, quia non distinguitur pars superior a parte inferiori, quia, ut vult Philosophus, Polit. 1. cap. 3. Anima dominatur in corpore duplici principatu, despotico et politico. Dominatur enim corpori primo modo, sicut dominus servis non potentibus contradicere ; sed viribus inferioribus dominatur principatu quo dominus dominatur liberis potentibus sibi contradicere ; igitur vires inferiores reluctantur viribus superioribus ex naturalibus absque omni infectione.