MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
Utrum conveniat B. Virgini quod sit Apostola?
Consequenter quaeritur de illis gratiis quae ponuntur in epist. ad Ephes. IV, 11 : Et ipse dedit quosdam quidem Apostolos,
Et videtur primo, quod non conveniat beatissimae Virgini, quod sit Apostola :
1. Hoc enim opus est ministeriale : unde ibidem subjungitur, v. 12 : In opus ministerii : sed ministerium non cadit in operationes omnium : ergo nec apostolatus.
2. Item, Super illud Dionysii: " Hierarchia est ordo divinus, scientia, et actio , " dicit Commentator, quod officium sine actione negligentia est : sed beatissima Virgo non exercuit actum praedicationis : ergo nec debuit habere officium.
3. Item, Luc. VI, 13 : Elegit duodecim ex ipsis, scilicet discipulis, quos et Apostolos nominavit : ergo beatissimae Virgini non convenit donum apostolatus.
Contra :
1. Joannes de se dixit, Joan. I, 23:. Ego vox clamantis, etc. Quasi diceret : Non praedico tantum voce oris, sed ego ipse totus sum vox, ita quod omnia mea, vita, victus, vestitus, locus praedicant paenitentiam : sed sicut omnia Joannis praedicant poenitentiam, ita omnia beatae Mariae Virginis praedicant innocentiam. Si igitur Joannes habet gratiam et donum praedicationis, qui est vox clamantis in deserto : ergo multo fortius beata Virgo habet donum apostolatus : ergo est vox clamantis in coelo.
2. Item, Proprietas Apostolorum est, quod sunt lux mundi : sed beatissima Virgo in summo illuminavit mundum : ergo praedicationis in summo exercuit officium.
3. Item, Officium Apostolorum vel praedicatorum est reconciliare peccatores: sed hoc convenit beatae Virgini in summo : ergo habuit in summo apostolatum .
4. Item, Dominus dicit, Joan. VII, 16 : Mea doctrina non est mea, illi attribuens a quo habuit essentiam : sed sicut habuit naturam divinam a Patre, ita habuit humanam naturam a matre : ergo sicut sua doctrina in quantum Deus fuit a Patre, ita doctrina sua in quantum fuit homo, fuit a matre : ergo mater omnia quae Filius docuit, praedicavit nobis.
5. Item, Joan. XVI, 13 : Non enim loquetur a semetipso, dicit Dominus de
Spiritu sancto : ergo sicut Spiritus loquitur ab illo a quo est, ita Filius loquetur a matre in quantum homo est.
Caetera ut supra in aureola praedicatorum .