In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
(c) Quarta vero destruit primam, etc. Patet redargutio ex littera, estque urgens, ac tandem respondet nihil aliud concludere, nisi characterem non esse quamcumque relationem causatam a Sacramento ; ac tandem statuit conclusionem primam non absolute, sed respective ad rationes illas, earumque solutiones, posse teneri characterem esse relationem extrinsecus advenientem ipsi animae, causatum a Deo immediate ad susceptionem Sacramenti non iterabilis, quia sic tenendo saltem omnes conditiones salvantur, quae communiter tribuuntur characteri. Probatio hujus petitur ex praemissis de sententia Alberti, nisi quod aliter senserit de relatione, nempe esse praedicamenti Ad aliquid; hoc autem satis impugnatur ex ratione D. Thomae. Prima duo dubia quae supersunt ad veram declarationem hujus conclusionis, explicat Doctor duobus paragraphis sequentibus.