QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Utrum accidens sit forma simplex, vel sit compositum ex aliquibus essentialiter diversis ?
Arist. hic c.4. D. Thom.lect. i. Jandun. g. 8. Fland. g. 8. art. 1. Fons. c. 4. Snncin. 12. mel. q. 26. Javell. ibid. q. 8.Suar. disp. 13. Metaph. sect. 1. num. 3. vide Scot. in 2. dist. 16. et in 3. dist. 2. q. 2.
Quod sit compositum arguitur, quia ex 7. c. 5. materia est qua res potest esse et non esse, accidentia sunt corruptibilia: ergo, etc. Confirmatur, quia ex 9. c. 7. videtur haberi, quod omnis simplex forma, et est tantum in actu et incorruptibilis. Item, simplicitas perfecta est simpliciter perfectionis in entibus. Quod patet, quia Deo summe attribuitur: ergo quod est simplicius est perfectius, nam in his, quae sunt per se, si simpliciter, et magis ad magis, et e converso ; accidens igitur si esset omnino simpliciter esset perfectius substantia, quae est composita ex materia et forma. Confirmatur, quia ens dividitur in causam et causatum, ita quod causatum tenet ibi rationem imperfecti, quia dependens est; ergo quod plus recedit a ratione causati, perfectius est ; accidens si est pura forma, minus causatum est quam substantia, quia tantum habet duas causas extrinsecas, intrinsecam nullam; substantia autem composita magis causata est, et a pluribus dependet, quia a quatuor causis. Item, forma simplex subjectum accidentis esse non potest secundum Boetium de Trinitate.
Et probatur, quia potentia prior, quae scilicet est ad formam substantialem, prius oportet quod actuetur, quam potentia secunda, quae est accidens: sed multa accidentia sunt subjecta accidentium, ut linea recti et curvi, numerus paris vel imparis, motus velocis vel tardi. Hoc etiam vult Avicenna 2. Metaphysicae, cap. 9.
Contra Philosophus in littera, accidentia non habent materiam ex qua, sed ro qua. Item in sex principiis forma est simplex, etc.