REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Refutat secundum articulum dictae sententia, ostendens semen non esse infectum, sicut nec sanguis ; etsi semen primum (infectum esset, non posset inficere prolem, quia desinit dum generatur proles. Refutat tertiam articulum, quia caro cum sit extensa, non potest causare culpam in voluntate. Praeterea, ponunt voluntatem causare qualitatem peccati in carne, et sic circulum causationis. Et contra omnes articulos est, quia si Adam infecit suam carnem peccando, idem erit de aliis, et quo remotior est aliquis ab Adamo, eo gravius erit ejus originale, quod est absurdum.
De secundo articulo, scilicet quod semen sit infectum, quod est seminatum, interrogo, vel tunc, vel prius. Utrumque videtur contra Anselmum 7. De Conceptu Virginali, ubi dicit, quod magis semen est infectum quam sanguis, vel sputum. Sed ista nunquam erant infecta, quia sanguis sub forma sanguinis, nunquam fuit animatus, et similis ratio est de semine.
Item, verius est sanguis de veritate humanae naturae quam semen, quia sanguis adhuc est in via, ut possit fieri aliquid naturae humanae, sed semen est superfluum tertiae digestionis, et nunquam potest esse aliquid de veritate humanae naturae illius, cujus est ; nec praefuit, quia nunquam fuit animatum ; igitur minus dicetur semen infectum quam sanguis.
Praeter hoc, esto quod semen prius posset dici infectum, adhuc non posset inficere carnem prolis, quia, ut prius probatum est , prius expellitur forma seminis, et quaelibet qualitas ejus, quam inducatur forma carnis ; et probatum est quod non ideo dicitur caro prolis infecta, quia de infecto.
Et si dicatur secundum istam opinionem, quod propterea dicitur semen patris infectum, quia descinditur de infecto ; contra hoc est illa ratio, quod semen nunquam fuit infectum ab anima patris.
De tertio articulo videtur dubium, quomodo ex corpore infecto causatur culpa in anima, quia agens extensum et corporeum non agit immediate ut causa totalis, in animam vel voluntatem, quae sunt incorporea. Non enim ponitur quod phantasma possit agere immediate in intellectum possibilem, nisi adsit intellectus agens, et ideo ponit Commentator quod transfertur species ab ordine in ordinem ; extensum non causat non extensum immediate ; igitur corpus infectum non agit in animam, nec voluntatem, causando ibi infectionem, nisi ponatur voluntas agens sicut intellectus.
Item causae aequivocae totales non sunt sibi invicem causae, quia aequivoca totalis esset simpliciter perfectius et imperfectius se ; sed culpa in voluntate est totalis causa aequivoca qualitatis morbidae in corpore ; igitur ista qualitas non est causa culpae in voluntate.
Item, causa naturalis agit de necessitate naturae, quando non impeditur ; igitur si illa qualitas causat culpam in voluntate, quae est peccatum originale post Baptismum, si homo peccet mortaliter, causabit illa qualitas peccatum originale in voluntate, quia tunc non impeditur per gratiam, et per consequens post Baptismum originale possit redire.
Contra omnes articulos simul, sequitur quod caro filii semper esset magis infecta quam caro patris, quia ex quo voluntas Adae infecta causavit istam morbidam qualitatem filio originaliter, igitur caro filii non erit minus infecta, et voluntas Adae et alterius sunt ejusdem rationis, et corpora. Similiter igitur voluntas secunda cum ipsa potuit esse ita mala, sicut Adae, et pejor, quam fuit potens causare istam morbidam qualitatem in corpore. Et sic quilibet descendens ab Adam causaret infectionem in carne sua, et sic quot sunt peccata multiplicata ab Adam usque modo per patres intermedios, sequitur quod tanto erit filius pronior ad peccatum quam pater. Consequens est manifeste falsum, et probatur, quia sequeretur quod peccatum originale posset intendi per istam viam, ut probatum est.