MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
Utrum conveniat ei quod sit Prophetissa ?
Sequitur : Alios Prophetas . Glossa : " Scripturae explanatores: " sed
1. Ipsa Maria est totius legis explanatrix : ergo in summo est propheta vel prophetissa.
2. Item, Joannes dicitur propheta et plusquam propheta , quia Deum digito demonstravit: ipsa autem eum genuit, et sic seipsam matrem et virginem demonstravit corpore, et sic ipsum Filium vir- ginis in prophetis et scripturis promissum corpore et opere demonstravit, et sic summa prophetissa fuit.
3. Item, Quod sexus non repugnat, patet : quia in Novo et in Veteri Testamento prophetissae fuerunt. Unde, Luc. II, 36, Anna prophetissa commemoratur. In Actibus Apostolorum, XXI,. 9, Philippus qui filias habuit quae prophetabant.
Caetera vero ut supra de prophetia .