In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Adducit ad oppositum pro parte vera (scilicet quod immediate summa visio producibilis est a Deo) auctoritatem Magistri, et argumentum a simili, quia summa fruitio sic produci potest, ex quaest. 3. dist. praeced, et quaestionem disputat quaest, seq. a num. 2. et solvit argumenta hic posita, ibi a num. 5.
Contra hoc est Magister in littera. Item, summa fruitio praesupponit summam visionem ; sed ista anima Christi potuit frui summa fruitione possibili creaturae, ex dist. praeced, ergo, etc.
Et quod immediate, probatur, quia quaelibet potentia passiva est immediate perfectibilis illo actu, respectu cujus immediate est in potentia ; igitur intellectus sive potentia intellectiva est immediate perfectibilis ipso intelligere, et ita non necessario mediante alio.