QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Opinio tenens accidens esse compositum ex materia et forma tripliciter probatur, sed tripliciter etiam rejicitur.
Opinio, quod accidens est realiter compositum, propter tria. Primo, quia quod cum alio realiter convenit, et ab eo realiter differt, est compositum ex duobus, in quorum altero convenit, et per reliquum differt: nigredo et albedo realiter differunt, ut patet, et realiter con. veniunt, quia in colore, quae non est convenientia rationis, ex quaestione de conceptu generis. Confirmatur major, quia simpliciter simplex a quocumque distinguitur, videtur esse primo diversum ab ipso, et non differens, ut patet de materia respectu formae, species accidentium proprie differunt. Item, supra in isto 8. cap. 3. habetur, quod omne definibile oportet esse compositum, per quod Aristoteles approbando Anthistenicos improbat Platonis ideas, quod non erunt definibiles, si sunt formae simplices. Oportet enim terminum esse rationem longam, secundum ipsum: accidentia autem sunt definibilia secundum ipsum in 7. text. com. 14. et 15. et inde. Nec obstat quod ex additione definiuntur, quia propter simplicitatem nonnegatur eis definitio talis, qualis est definitio substantiae, sed propter dependentiam ad substantiam. Item, secundo principaliter sic: 1. Metaph. cap. 2. diffuse tractat Aristoteles quod sicut illa, quae sunt in diversis generibus, sunt simpliciter diversa, ita et eorun principia propria, proportionabiliter tamen eadem, et hoc de materia, privatione, forma et movente: ergo forma, quae est in genere accidentis, habet proprium potentiale principium componens ipsum, et non tantum subjectum, ut videtur, quia tunc non viderentur principia generum, ita esse alia, sicut sunt ipsa genera. Confirmatur illud ex intentione Aristotelis in 7. c. 8. t. c. 32. ubi vult, quod illa conclusio c. 7. t. c. 22. et inde, quod compositum generatur, vera sit in omni genere: ergo et in genere Qualitatis ; si illud compositum esset tantum ex subjecto et accidente, cum illud sit ens per accidens, non esset per se terminus alicujus motus, ut videtur Aristoteles velle in 6. cap. 2. t. c. 4. et inde, quia in nullo genere est: motus omnis videtur terminari ad rem alicujus generis, per quam et ipse in genere collocetur. Item 3. principaliter sic in 10. cap. 9. t. c. 22. et inde, vult Aristoteles quod motus est inter formas ejusdem generis Physici, cujusmodi sunt contraria et media, et non inter formas alterius generis Physici ejusdem generis, haec dicuntur ex 5. t. c. 33. quae habent idem susceptivum primum tale: ergo susceptivum habent contraria et media inter se idem, et non idem cum aliis alterius contrarietatis, puta omnes colores inter se, sed non cum sapore. Sed quodcumque subjectum, sive potentiale alterius generis a genere Qualitatis, sumatur istud, sicut est idem colorum, et ita etiam coloris et saporis, ut patet de substantia et quantitate, quae utraque eadem subest colori et sapori; ergo illud susceptivum penes quod distinguuntur genera
Physica, in accidentibus est aliquid intrinsecum ipsis et pars essentialis ipsorum.
Contra istam opinionem arguitur tripliciter. Primo sic, si albedo est composita, sint componentia A materiale, et B formale ; albedo informat subjectum aliquod, quaero aut A tantum informat illud subjectum, aut tantum B, aut utrumque ; si neutrum, ergo nihil informat subjectum. Si A vel B tantum ergo propria passio non inest primo suo subjecto, sed tantum per partem sui. Non utrumque : probo primo de A, quia tunc materia substantiae cum sit perfectior A, poterit aliquid informare, et ita in infinitum ire. Secundo probatur hoc de B, quia ita informat A, cujus capacitas adaequatur actualitati B, alioquin non fieret unum ex eis : ergo actualitas B non extendit se ad subjectum. Confirmatur, forma substantialis, quae perfectior est ipso B, nihil aliud a propria materia potest informare nec perficere, ut informans. Ex praedictis etiam probatur, quod non alterum tantum. Quod etiam aliter probatur, quia si4 tantum, ergo B nihil informat, cum quo non facit unum per se, et ita omnino non est forma accidentalis. Magis etiam denominaretur subjectum ab A quam a toto, vel a B. Si B tantum, ergo A est et non est in subjecto, et capax actus; ergo est materia substantialis. Item secundo sic : inter illa potest esse motus, quae etiam habent idem susceptivum proprium, et hoc circumscripte alio susceptivo accidentali, patet de qualitatibus, et qualitate sive substantia: duae formae duarum specierum contrariarum ex datis, habent idem proprium susceptivum, et per se, quia ejusdem generis: ergo circumscripto subjecto, quod est susceptivum accidentale, poterit esse motus inter species contrarias: sic igitur ex albedine flet nigredo, sicut ex aere aqua, quod est contra Aristotelem, qui in multis locis vult subjectum esse ita necessarium in transmutatione accidentali, sicut materiam in transmutatione substantiali, et quod ex albedine non fit nigredo, sed quod ex albo fit nigrum. Si dicatur quamlibet formam accidentalem habere proprium susceptivum, quod nullius alterius formae sit capax, hoc videtur irrationale: tum, quia tunc forma accidentalis magis complet capacitatem sui receptivi proportionalis, quam forma substantialis aliqua sui susceptivi, nisi forte forma caeli, secundum aliquos, et tunc sicut caelum ponitur incorruptibile, quare non ita et accidens compositum? Tum, quia si motus deberet esse inter contraria, oporteret, ut videtur, quod subjectum primo moveretur ad Susceptivum proprium ejus, quantum ad formam susceptivi illius, et ita non esset primo motus inter contraria. Item tertio, omne illud quod est immediatum principium agendi, ut scilicet quo agens agit, videtur esse tantum actus, ita quod non includat duas res, potentiam et actum, quia non esset quo primo agit, sed per partem primi, quae est actus: accidens.autem aliquod ut calor, et hujusmodi ponitur quo primo agens agit in aliqua actione, ut in calefactione, etc.