REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Ex propria sententia juxta Anselmi doctrinam resolvit quaest. 2. dist. 30. peccatum originuie esse privationem justitiae originalis, id est, rectitudinis debitae inesse per modum termini ex actu secundo, in voluntate causatam, et generatione transfusam. Vide in Oxon. Schol. hic dist. 32. num. 7.
Alia est via principalis contra has quaestiones, et videtur de intentione Anselmi de Conceptu virginali, cap. 21. Primo igitur videndum quid nominis peccati originalis. Secundo, si tale possibile sit esse in natura, cui assignatur tale nomen ? Tertio, dato quod sic, si possit remitti per gratiam ? Quarto, qualiter contrahitur? Quinto, quae punitio sibi debetur.
De primo, Anselmus ubi supra, cap. 27. de peccato originali dicit : Peccatum illud, ad quod parvuli tenentur, aliud videre nequeo, nisi carentiam justitiae origina lis cum debito habendi eam ; et secundum eumdem, omne peccatum est formaliter injustitia. Injustitia vero est carentia justitiae ; injustitia igitur originalis potest dici peccatum originale. In speciali notifico: Uno modo posset aliquis justitiam immediate accipere, et immediate per actum suum eam perdere, ille esset injustus ; sed tamen non esset in eo injustitia originalis, sed actualis, quia non secundum viam originis eam amisisset, nec eam accepisset. Ideo proprie peccatum originale est carentia justitiae debitae propter acceptionem parentis, et amissae propter peccatum ejusdem, ita quod parens accepit eam, et propter hoc filius est debitor, et est amissa per actum parentis, et ideo filius ipsa caret.
Contra illud, peccatum originale est mortale ; igitur est privatio charitatis ; igitur immediate avertit a Deo ; tale autem peccatum opponitur gratiae ; igitur justitia originalis non erit aliud quam gratiae, et per consequens per justitiam originalem posset homo mereri, quod est contra Magistrum, qui dicit quod per eam potuit stare, sed non perficere.
Dico, quod peccatum originale est mortale, non tamen formaliter opponitur gratiae, nec immediate avertit a Deo formaliter. Non enim sequitur, est peccatum mortale, igitur est immediate circa finem ultimum. Nec etiam sequitur quod immediate avertit a Deo formaliter, quia peccata opposita praeceptis secundae tabulae sunt mortalia, et tamen nullum istorum est immediate circa finem ultimum, nec immediate ab eo avertit, tamen opposita sunt necessaria ad finem. Unde necesse est ad salutem, quod homo se habeat bene circa ea, quae sunt necessaria ad finem, si illa non sint immediate circa finem ultimum. Sic in proposito, peccatum originale virtualiter opponitur gratiae, sed non formaliter, quia sicut nunc regulariter justitia moralis est necessaria operanti meritorie, sic tunc justitia originalis fuit praevia, sed non sufficiebat ad operandum meritorie. Sic igitur patet solutio secundae quaestionis, quod peccatum originale est carentia justitiae originalis, et non formaliter concupiscentia, nec ignorantia.